Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár VIII. (1421) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 39. Budapest, 2003)

denotantes pro defensione iurium dictorum Ladislai et Petri fratrum suorum produce­re valuit et neque in futurum exhibere assumpsit. Consuetudinaria vero lege dicti regni nostri Hungarie ab antiquo approbata requirente quicumque nobilium ipsius regni nostri in facto iuris sui possessionarii contra et adversus detentores ipsius usque exspirationem triginta duorum annorum integrorum pro tempore legittime prescrip­tionis stabilitorum prohibitiones aut protestationes seu litium motiones facere ne­glexerunt, tales huiusmodi iure possessionario privari solet, detentores vero eorum ipso iure possessionario in perpetuum potiri debet atque gaudere. Previis igitur ex rationibus nostra maiestas memoratam possessionem Felsezemered prefatis Petro et Demetrio filiis Iohannis de Podhorchan per eosque annotatis filiis Valentini et magistro Paulo tanquam merum et sincerum ius nostrum regium de iure et de facto simpliciterque et de piano dare et conferre valuisse, perampliusque medietatem ipsius possessionis Zemered preallegatus Petrus filius Iohannis cum prefatis filiis et fratribus suis iamtacto magistro Paulo et filiis eius in forma prescripte permutationis de iure dare et conferre valuisse, hiis itaque ex rationibus preallegati Ladislaus et Petrus filii Stephani de Zalathna sepetactam possessionem Zemered a prefatis magistro Paulo et Nicoiao Erdews indebite recaptivasse, nec earn pro se rehabere posse et valere, ymmo eadem preallegatis magistro Paulo et Erdews alio nomine Nicoiao adiudicari et relinqui, prefati vero filii Stephani pro premissa indebita recaptivatione ipsius possessionis Zemered in emenda estimationis ipsius adversus ipsos magistrum Paulum et Nicolaum Erdews convinci et agravari deberé nobis et regni nostri proceribus ac nobilibus pro examine ipsius cause in iudicio sedentibus et super hiis diutius deliberantibus lucide apparebatur. Pro eo cum nos eorundem procerum et nobilium regni nostri quesito consilio et assumpto sepetactam possessionem Zemered prefatis magistro Paulo et Nicoiao Erdews ipsorumque heredibus et posteritatibus universis iure eis ex premissis attinenti in sempiternum tenendam et habendam adiudicassemus prefatosque La­dislaum et Petrum filios Stephani de Zalathna pro indebita requisitione ipsius posses­sionis Zemered in valore estimationis ipsius contra ipsos magistrum Paulum et Ni­colaum Erdews convictos et agravatos extitisse decrevissemus, propter quod ipsam possessionem Zemered estimari et superinde litteras nostras sententionales pro ipsis Paulo et Nicoiao emanari facere commisissemus, ibidem prefatus Iohannes de Zalathna antelatos Ladislaum et Petrum fratres suos, ipse etiam magister Paulus se, iamtactus siquidem Augustinus de Pyr pretaxatum Nicolaum Erdews in facto solutionis ipsius possessionarie estimationis ad pacis reformatione per nos transmitti postularunt, quos cum nos ad eandem pacem faciendam transmisissemus, postmodum ipse Iohannes litteratus predictis Ladislao et Petro fratribus suis virtute procuratoria prenotata ab una, parte siquidem ex alia pretaxatus magister Paulus personaliter, pro antelato autem Nicoiao Erdews prescriptus Augustinus de Pyr nomine procuratorio prescripto nostri adherentes in presentia dixerunt et proposuerunt in hunc modum, quomodo ipse magister Paulus dictusque procurator annotati Nicolai Erdews cum prefatis Ladislao et Petro filiis Stephani actoribus pie et fraternaliter agendo non respiciendo prescriptam indebitam inquietationem eorum ipsis predictos filios Stephani factam solutionem prescripte estimationis possessionarie in partem eorum cedentis simpliciter et de piano absque solutione et receptioné alicuius pecunie ipsis filiis Stephani relaxassent, ipsos superinde expeditos per omniaque absolutos committendo, viceversa vero ipse Iohan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom