Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár III. (1411–1412) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 22. Budapest, 1993)
Ny kel Purkharth Petro Groff et filiis suis, alie vero sessiones in utrisque lineis usque finem presentibus partium procuratoribus legittimis sorte inter partes posita filiis Temmel iunioris. — Item in possessione Goczknad sive Daythy vocata in fine linee a parte possessionis Czyfer adiacentis versus possessionem Bahon protracte quinque medie sessiones, in fine vero alterius linee ex opposito eiusdem existentis similiter versus Bahon protracte quatuor medie sessiones post sese habite cum medietate molendini prope alium finem eiusdem ville decurrentis comiti Petro et filiis suis, alie vero novem sessiones in utrisque lineis eiusdem possessionis site cum alia medietate dicti molendini iamfatis filiis Temmel modo simili per sortem. — Deinde siquidem in possessione Iwan unaqueque partium in portioné erga suas manus habita in priori divisione eis deventa rémanente, portionem a Temmel bano in eos communiter devolutam byfarie hoc modo per sortem divisissent, quod sessiones in quibus Stefel, Michel, Génig, Czayner, Jewrig cum média sessione déserta, in qua Merthpehem resedisset, item sessio Anderl Oler, medietas scilicet unius Hofstath, item due déserte Hofstath post sese penes dictam sessionem Anderl Oler habite cum média sessione Stefel Raydel filiis Temmel, preterea sessiones Hans Leyn cum média sessione déserta, in qua Hensel Pecht resedisset cum una sessione quartali, in qua Gewng Oller resideret, comiti Petro et filiis suis devenissent, redditus molendinorum in facie eiusdem possessionis Iwan decurrentium partim ipsi Petro Groff et filiis suis, partim vero filiis Temmel iunioris percipere commisissent. — Item allodium in Semler alias per Temmel banum edificatum ipsi Petro Groff et filiis suis commisissent, ita videlicet ut penes idem allodium ipsi Petrus Groff et filii sui cum prescriptis filiis Temmel eisdem filiis Temmel expensis communibus consimile allodium preparari facere debeant, intérim autem dictam sessionem in dicta possessione Iwan habitam, in qua prescriptus Steffel Raydel resideret, iidem filii Temmel tamdiu, donec medietas prescripti alodii in Semler eisdem edificatum fuerit, possidebunt. Stabulum autem in dicta Semler habitum hoc modo distinxissent, quod directa medietas ipsius stabuli a parte allodii inibi habiti sita Petro Groff et filiis suis, alia vero medietas filiis Temmel reliquissent. — Posthoc autem ad castrum Eberharth presentibus Ladislao filio dicti comitis Petri ac legittimis procuratoribus dictorum filiorum Temmel accedendo ipsum castrum hoc modo divisissent, quod domos in introitu ipsius castri a parte dextra adiacentes in uno ordine a porta usque ad turrim magnam cum eadem turri ac domibus usque ad aliam turrim constructis dempta stuba magna in ordine prescripte porte sita, quam ipsis partibus communiter possidere commisissent, item medietatem cellarii in eodem Castro habiti, a parte scilicet ipsius porte adiacentem cum stabulis in uno ordine extra castrum ex opposito ipsius porte sitis, procuratoribus ipsorum filiorum Temmel consentientibus, ad petitionem prefati Ladislai filii eiusdem comitis Petri in persona patris et fratrum suorum factam élective ipsi comiti Petro et filiis suis devenissent, alie vero domus universe Castro in eodem constructe cum dicta alia turri ac alia medietate dicti cellarii item stabulis extra castrum in alio ordine sitis prefatis filiis Temmel reliquissent, turrim autem supra portam constructam simulcum stuba et camara circa ipsam portam habitis eisdem communiter, ita videlicet, ut quelibet partium eisdem volentibus in ipsa porta suum portarium habere debeat, commisissent. — In possessione siquidem Eberharth sessiones iobagionales in linea a plaga orientis adiacenti a fine ipsius linee versus castrum computando usque sessionem Petri filii Ladislai eandem inclusive cum una sessione Hoffstath penes ecclesiam in alia