Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár III. (1411–1412) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 22. Budapest, 1993)

sissent; turrim autem magnam in eodem castro sitam usque vitám ipsius comitis Petri senioris eidem et filiis suis, aliam vero turrim ibidem habitam dictis filiis Temmel iunioris servare commisissent, ita videlicet, ut utraque pars homines eorum captivos simul aut per se semper in carcerem in dicta turri ipsis filiis Temmel deventa habitum inponere, servare et excipere liberam habeant facultatem, turribus autem de eisdem ipsi sibi ipsis mutuo et eorum hominibus nocumenta, iniurias vei aliquas insolentias facere non debeant, ubi vero per inimicos eorum molestarentur et necesse esset, tunc ipsi easdem turres communiter servare et de eisdem defendere se debent, decesso autem eodem comité Petro seniore filii eiusdem cum filiis eiusdem Temmel et e converso in eisdem turribus aliam dum voluerint, possint facere divisionem seu dispositionem. Et quod vias in ipso castro interiori ad domos ipsis partibus deventas tendentes neutra partium in preiudicium alterius recludere seu restringere débet, pugnaculum vero vulgo erkel vocatum supra portám ipsius castri interioris edificatum ipsis filiis Temmel, turrim autem supra portám castri exterioris simulcum camaris seu stubys circa portas tam castri interioris, quam exterioris constructis ipsis communiter commisissent, ita videlicet ut in utrisque portis ambe partes portarios et seras servare et habere debeant, aliam vero turrim prope turrim supra portám castri exterioris in eodem ordine constrictam simulcum edificiis in muro et sub muro eiusdem ordinis cum medietate alterius muri post sese habiti possidere et edificia preparari facere ipsi comiti Petro et filiis suis, turrim autem viztoron ex opposito ipsius porte constructam simul cum domo sub ipsa turri edificata dempta domo pistor(is), que ipsi comiti Petro et filiis suis cessisset, iamfatis filiis Temel cum muro eiusdem ordinis ac alia medietate dicti muri ipsi comiti Petro derelicti similiter cum edificiis in eisdem muris et sub muris constructis et edificatis reliquissent possidere et in eisdem edificia preparari facere per eosdem. — Demum vero possessionem Zentgyurg sub eodem castro adiacentem ipsis partibus volentibus per ordinationem eorundem comitum Georgii et Nicolai de Bozyn ac aliorum nonnullorum hominum hoc modo bifarie divisissent ipsis Petro Groff seniore et filiis suis predictis ac filiis Temmel antefatis benivole acceptantibus et pro rato habentibus, quod linee très post invicem infra ecclesiam ibidem constructam locate versus silvam Sarerdew protracte, a parte scilicet Bazyn locate cum linea in fine earundem linearum a parte Sarerdew predicte sita, versus Posonium protracta demp­to uno stabulo lapideo per ipsum Petrum Groff seniorum constructo penes aliud stabulum condam Temmel bani in linea in medio ipsius ville sita adiacenti, quod stabulum ipsi filii Temmel dicto Petro Groff et filiis suis ad eorundem petitionem annuissent, eisdem filiis Temmel cum suis cunctis utilitatibus, alie vero très linee similiter post sese a parte civitatis Posoniensis locate cum tribus curiis peregwduar vocatis, quarum trium curiarum una dicti Petri Groff senioris, alia vero condam Temmel bani et tertia eiusdem Temmel iunioris prefuissent, cum tribus vineis ad easdem très curias spectantibus iamfatis filiis Temmel consentientibus modo simili élective et non per sortem sepefato Petro Groff et suis filiis ex integro députassent. Item linea supra ecclesiam a plaga occidentis sita nunc duodecim scilicet sessiones cum sessione, in qua [név helye üresen hagyva] resideret, filiis Temmel predictis, alia vero linea a parte ecclesie adiacens quatuordecim scilicet sessiones pro nunc sepefato Petro Groff et filiis suis per sortem devenissent, redditus maccellorum ac balnei, molendini Aranyas prope finem ipsius ville in quodam fluvio decurrentis, cum redditi­bus montium vinearum territorii eiusdem possessionis Zentgyurg partim ipsis filiis

Next

/
Oldalképek
Tartalom