Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár III. (1411–1412) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 22. Budapest, 1993)

reliquas vero quatuor partes eiusdem in quinque partes partiendo due partes eiusdem similiter dictis filiis Demetrii et Ladislao, residue vero très partes eiusdem prescriptis dominabus et earum prolibus devenissent, residuas autem partes ipsius terre ex utraque parte vie magne a villa Kaan exeuntis similiter in sex partes divissent, quarum due partes, prout a parte Rabee ad partem orientalem ipsa terra extenderetur, in medio eiusdem terre usque finales metas eiusdem dictis Georgio et Iohanni tantum, residuas autem quatuor partes eiusdem similiter in quinque partes sortiendo due partes eiusdem ipsis filiis Demetri et Ladislao, alie autem très partes eiusdem prescrip­tis dominabus et earum prolibus cessissent in portiones. Ceterum autem, quia dictum molendinum ipsi filii Demetrii construxissent et edificassent, ideo eedem partes voluis­sent, ut tamdiu, donec de expensis et laboribus ipsis satisfactio inpenderetur, erga manus eorundem filiorum Demetrii haberetur. — Item portionem possessionariam in Gulach ipsas partes contingentem in quinque partes divissent, ita videlicet, quod una pars ab alia maiorem partem [ ] non haberet facultatem. — Item portio­nem possessionariam Kyskald vocatam vacuam in duas rectas partes divisissent, cuius una recta et equalis pars a parte terre Georgii filii Andrée ipsis [filiis De]metrii et Ladislao, alia autem equalis pars eiusdem dictis dominabus et earundem prolibus pervenissent, pratum autem eiusdem similiter in duas partes dividendo sortem inter ipsas partes mittendam, possidendam commisissent, virgulta vero eiusdem communi usui reliquissent. — Item possessionem Komyathy vocatam similiter emptitiam in quinque partes cum populis infranominandis hoc modo divisissent, quod quatuor fundi iobagionales, videlicet Osualdi filii Gybolth, Mychaelis filii Polthkoren, Petri filii Fildresser, Welfingfi dicti Mok ac très deserti fundi, in quibus videlicet Lanchfilie­er, Fridii dictus Bogen penes fundum curie sacerdotis et Ramleer dictus resedissent, prefatis filiis Demetri; item quatuor fundi curiarum populosi, in quibus Iacobus dictus Gothman, Vlricus filius Pinotel, Lippoldus dictus Langh et alter Lipoldus filius Crof, necnon très deserti, in quibus Andréas filius Petri filii Muel, Iohannes dictus Pal, Konrardus dictus Hyker residissent, prefato Ladislao; item duodecim fundi curiarum populosi, in quibus videlicet Vlricus filius Kolber, Jans dictus Doher, alter Jans dictus Stubenfol, Petrus filius Gybolth, Henchel filius [ ], Osualdus filius Pthigel, Petrus Rothgeb, Diethel dictus Veber, Andréas dictus Stubenfol, Hekharthin relicta dicti Vnger et Petrus dictus Chobor commorarentur, simul[cum n]ovem desertis fundis curiarum, in quibus Jans Veber, Petrus dictus Gondulth, Iacobus dictus Lang, Hekharth penes fluvium, Toman dictus Penklyn, Nicus F[ranck], Andréas dictus Fosolth, Iacobus sartor et Petrus dictus Muel penes dictum fluvium resedissent, prefatis nobilibus dominabus filiis et prolibus earundem cessissent, et provenissent in p[ortionem projventus autem molendinorum et vinearum singulis annis inter ipsos tempore congruenti equaliter dividendos et per ipsos percipiendos, terras etiam arabiles ad singulos fundos [...]* simulcum pratis inter se dividi equaliter commisis­sent, majd mindegyik felet beiktatták a neki jutott részbe. Rongált, felül chirografált hártyán, függőpecsétje hiányzik. DL 58050. (Békássy cs.) — (M.) 1 3 cm hiány. 1356 Dec. 14. Nagymihály. Zemplén megye Abarai Jánost, mivel nem tett eleget kötelezettségének, hogy egy jobbágy miatt négy kassai forintot fizessen Nagymihályi Györgynek, az összeg kétszeresében elmarasztalja. — Sztáray II. 106. (DL 85615.—Sztáray cs.) — (M.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom