Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár III. (1411–1412) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 22. Budapest, 1993)

intersitis diurnis pariter et nocturnis ac signanter misse et vesperis, quibus non nisi eis finitis recedatis, nec in ipsa ecclesia discurratis huc vei illuc, sed eas decenter decante­tis. Et quod multitudine cleri sui plus quam paucitate 1 pretitulata ecclesia Sancti Martini decoretur 2 et absentes canonici ad ipsam eo modo, quemadmodum présentes, sint astricti, ipsos absentes omnes et singulos, quovis nominis vocabulo vocitentur, ex speciali predicti domini nostri prepositi concessione oraculo vive vocis nobis facta série presentium vocamus, monemus et inducimus, quatenus infra triginta dies a data presentium computandos, quorum dierum decem pro primo, alios decem pro secundo ac reliquos et ultimos decem dies pro tertio ac peremtorio termino assignamus, ad sepedictam ecclesiam Sancti Martini, cui servitio divino sunt ligati, redeant commora­turi, horas predictas more solito decenter décantantes cum reverentia et ea gratia salvatoris amministraverint devotione. Quod si fecerint, bene quidem, alioquin idem dominus noster prepositus ad privationem ipsorum, quantum de iure poterit, proce­det dubio absque omni. Nichilominus autem vos dominos ex speciali eiusdem domini nostri prepositi commissione monemus, hortamur et inducimus, qui capellanos serva­re consuevissetis, ut infra octavum diem festi Beati Michaelis archangeli nunc proxime venturum more alias consueto servare debeatis sub pena suspensionis beneficii et officii vestri. Et eodem modo vos domine cantor succentorem ydoneum, qui ecclesie et pueris in officio sacramentorum preesse possit et valeat, sub eisdem penis infra terminum predictum inveniatis et conservetis. Item inhibemus, ne quis vestrum taber­nas vei alia loca suspiciosa visitet aut de mercantiis vei propinatione vini vei panni se intromittant(î) aut etiam diversa loca fori sinistro colore exquisito se absentando visitet. Item nullus sine licentia nostra vei ipsius domini nostri ultra unius diei spatium se ab eadem ecclesia absentare présumât. Item volumus, ut nullus res, bona, ornamen­ta, calices, libros et signanter ferrum quo mediante oblatas pistare consueverunt, sine licentia custodis ipsius ecclesie recipére audeat modo aliquali sub pena excommunica­tionis. Item nullus ex vobis dominis vei canonicis eiusdem ecclesie Sancti Martini sub summa missa officium peragat, ebdomadario ipsius ecclesie, dumtaxat excepto, nisi ex nostra vei ipsius domini nostri prepositi licentia speciali. Si canonicus, in stallo, si vero capellanus, ante pulpitum stet decenter decantando sub pena trium marcarum. Cete­rum monemus dominum custodem, ut ipse ornamenta ecclesie, vasa et calices, necnon ampullas munde et pure faciat conservari, prout requirit onus officii sui. Présentes autem annecti volumus ostio maiori pretitulate ecclesie Sancti Martini, ut nullus vestrum presentium et absentium ignorantiam presentis nostri monitionis possit quoquomodo allegare, insuper inhibentes sub pena excommunicationis firmiter et districte, ne quisquam hanc nostri mandati litteram audeat aliquomodo deponere absque eiusdem domini prepositi atque nostra licentia speciali. Papíron, a szöveg alatt gyűrűspecsét nyomával. Szepesi kápt. mit. Ser. 11. F. 2. n. 28. (DF 272750.) -ÍM.) 1 Az eredetiben: paucitati. 2 Az eredetiben: decoratur. * Szept. 15. u. A fehérvári keresztes konvent. Lásd 3180. 943 Szept. 16. Buda. Zs. a Szikszó várostól Sáros királyi várig levő vámhelyek birtokos nemeseihez. Ne szedjenek vámot azon bor és élelmiszer után, amit Úszfalvai Márton, a királyi nagyobb kancellária jegyzője és rokonai Úszfalvára vagy Moholára vitetnek. — M. Tört. Tár. IX (1861) 132, kiv. (Jászói konv. orsz. lt.) -ÍM.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom