Körmendy József: A magyarországi egyházmegyék javadalmainak annátái 1421–1536 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 21. Budapest, 1990)
Annatae e regno Hungáriáé provenientes in Archivo Secreto Vaticano 1421-1536 Series Annatarum Archivi Secret! Vaticani est pars fundi archivalis, qui prodierat a Camera Apostolica rem pecuniariam Sanctae Sedis administran ti. In voluminibus 136 ad nostra témpora superantibus taxae persolvendae pro minoribus beneficiis (praepositura, archidiaconatus, dignitates capitulorum, canonicatus et praebenda, parochiae maiores, praelaturae monasteriorum) conscriptae sunt, quorum collatio approbationi summi pontificis solummodo reservata est, sed auctoritatem consistorii cardinalium non exegerunt (beneficia non consis tori alia). Summa taxarum solvendarum semper secundun reditum annalium constituta est. Praesens editio continet 239 documenta sub K. 1—234. enumerata, quae ad dioeceses Hungaricas spectant et inter annos 1421—1536 conscripta sunt. Haec non solum fontes locupletissimae rerum pecuniariarum sunt, sed ad históriám ecclesiasticam, ad históriám societatis atque ad cultum humánum civilemque in Hungária mediaevali etiam data opportunissima suppeditant.