Francisci Döry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1458–1490 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 19. Budapest, 1989)
Decreta
IV Item quod ipse quatuor octave singulis annis celebrari 3 teneantur et nunquam pro alia ardua causa pretermittantur excepto, quando erit generalis exercitus et nulla alia causa prorogentur. 1 V Item quod nunquam dominus noster rex et neque dominus Michael Zilagy gubernátor huius regni pro quacunque causa seu negotiis quibusve arduissimis aliquam taxam seu solutionem pecuniariam per iobagiones regnicolarum seu alios nobiles petere valeat atque possit. 1 VI Item quod universa fortalitia seu castella per quoscumque in quibusvis comitatibus erecta et constructa, ex quibus spolia et depredationes committuntur, diruantur exceptis, que ad utilitatem ipsius comitatus sunt 3 . Ita quod si aliqui moniti per nobiles illius comitatus in sede iudiciaria infra quindecim dies non diruerent, extunc tales notam infidelitatis incurrant eo facto et dominus rex vel gubernátor tales ut infideles punire valeat et quodcunque fortalitium in aliquo comitatu remanere debebit, extunc tale fortalitium vigore et testimonio litterarum capituli vel conventus et iudicis nobilium illius comitatus, in quo tale fortalitium esset erectum, remanere valeat. 1 VII Item quod ipse dominus rex neque dignitates ecclesiasticas neque aliquos honores, officiolatus vel perpetuitates hominibus extraneis dare et conferre valeat. 1 VIII Item de castris et aliis bonis extraneis hominibus donatis rex faciat recuperandi diligentiam. 1 IX Item quod iudices ecclesiastici neque archiepiscopi et episcopi vel eorum vicarii iudicare valeant, nisi dotes et res paraffernales, iura quartalitia, factum decimarum, efusiones sanguinum et verberationes ecclesiasticorum et mulierum necnon testamenta, causas matrimoniales et de periurio, prout in canonibus expressum est. 1 IV a A celebrare VI a A add. superfluum remaneant IV 1 Vgl. GA XIV von 1447, XLII vom 8. Juni 1458, I von 1462, V von 1464, X vom 2. Okt. 1474, IX von 1475, XIII von 1478 und III von 1486. V 1 Vgl. GA XXXVI von 1447, X von 1453, VI vom 8. Juni 1458, I von 1467, XI von 1471 und XVI von 1472. VI 1 Vgl. GA II vom 13. Juni 1446, VI von 1453, XXXI vom 8. Juni 1458, X von 1464, III von 1468, XXIX von 1471 und II von 1472. VII 1 Teilweise Wiederholung des GA III von 1453. Vgl. auch GA V und VI vom 29. Mai 1439, II und XXXII von 1444, XIV von 1445 und VI von 1447. VIII 1 Vgl. GAI von 1445. IX 1 Wiederholung des GA XXXVIII von 1447, erweitert durch Aufzählung der Angelegenheiten, die in die kirchliche Gerichtsbarkeit gehören. Vgl. auch GA XXXV vom 8. Juni 1458, III von 1462, XVII von 1464 und XI von 1471.