Borsa Iván: A Balassa család levéltára 1193-1526 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 18. Budapest, 1990)

Item habeo unum lapidem sanguineosum. Item habeo ollas ferreas. Item habeo cysmas Turciales tres. Item habeo scutellas plumbeas quindecim, decima sexta est in Dombo. Item discos plumbeos XII, tapéta V, paplan II, et cetera domus cle­nodia. Item omnia premissa signanter, que aliquo non legavi, vendant et in pecunias ordinent. Item habeo duos pueros, qui a multo tempore mecum procuraverunt, videlicet Benedictum Dobos et Stephanum Zebenye, Benedicto dare debe­ant flor. X, Stephano vero flor. IIII. Item Jankoni de Zador dent flor. VI, Martino iuveni flor. III. Item Italo flor. IIII, iuveni Orlas dicto fl. III mutum coperiant. Item unum viaticum aput Gywan impignoratum exemant et dent Emerico de Kerezthwr cuius est. Item habeo in Adrián vasa vini duo, ex quibus unum plebano in eadem Adrián, aliud plebano in Dombo pro missis celebrandis dare debeant. Item in Adrián habeo fruges, quas ad equales duas partes dividant, unam medietatem fratribus in Hederhel, aliam medietatem heremitis in Thold commorantibus dare debeant rogando eosdem amore Christi, ut et aliis fratribus in aliis claustris commorantibus id notificent et pro anima mea missas dicant qua(n)to citius fieri poterint. Item peccora in Dombo habita ad ecclesiam Sancti Nicolai exponant. Item peccora in Adrián habita vendant et prius de pretio eorum mer­cenariis satisfaciant, residuitatem vero pro anima mea exponant. Item peccora et pecudes hic in Garbanok habita vendant et pro anima mea exponant. || Item habeo pelves duas cupreas, quarum minorem lego fratribus meis, maiorem vero ecclesie Sancti Nicolai in Progowcz fundate ad cenam Domini nostri Jesu Christi. Item cuidam iobagioni Cawnik vocato in Podrawya commoranti lego flor. IIII, alteri videlicet Gregorio Chendi in Hungar(ia) commoranti fl. V. Item omnia iura et litteralia instrumenta mea sunt aput Symonem familiarem meum, que idem executoribus extradare debeat, ipsi ea quo pro iure, que habebunt, illic et illis, quos concernerint, dare debeant, ut scilicet illa, que pertinenti ad Baletinam et ad piateam, que est in medio Garbanak dominis Michaeli et Petro Kerhen ac Blasio de Progowcz dent et sic de sin­gulis. Item ecclesie Omnium Sanctorum in paludibus Drave lego flor. X. Item habeo unam stragulam hernaacz. Item wlgo haythakaro III. Item habeo unam vittam vulgo fwkethw aranyas. Item piateam videlicet portionem possessionariam, que est in medio Garbanak simulcum possessione Boletina lego dominis Michaeli et Petro Kerhen, necnon Blasio de Progowcz, quia ipsos iure hereditario concernunt, ita tamen, quod exolvant ecclesie Beati Nicolai confessoris in Progowcz fun­date fl. centum, ut ex ipsis flor. eidem ecclesie hereditatem aliquam ut vine­am, terras, fenilia et similia emant, pro quibus pro anima mea perpetua

Next

/
Oldalképek
Tartalom