Borsa Iván: A Balassa család levéltára 1193-1526 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 18. Budapest, 1990)

471. 1504. Dombói Dávid végrendelete. In nomine Domini amen, anno eiusdem nativitatis millesimo quin­gentesimo quarto. Ego Dávid de Dombo lieet eger corpore, mente tamen per omnia sanus de rebus et bonis mihi a Deo datis atque collatis taliter facio ultimum atque finale testamentum: Item primo et principaliter de rebus nostris paucis lego illustri dominó Laurentio duci de Wylak, dominó scilicet meo gratioso, qui me nutrivit duos wlgo chyni, una est scutella, altéra est piccarius, que fuerunt regis zoldani, idem autem dominus meus bene scit, quales sunt. Item habeo unam haczagam aranyas baarson, de ea disponant unum ornamentum altaris ad magnam aram claustri Sancti Stephani prothomar­tiris in Garbanak fundati. Item habeo unam aranyas doloman, de ea disponant unum ornamen­tum sacerdotale ad idem claustrum. Item habeo duos cyphos kwpa dictos de argento factos et deauratos, qui sunt sahos et quilibet habét tecturam, quas lego duabus ecclesiis in Za­kan fundatis, puta Sancti Georgii et Beaté Marié Virginis, quibus páter meus tenens fűit. Item habeo unum bonum gladium sine argento simulcum uno magnó both et uno clipeo, quos lego dominó Michaeli Kerhen de Bellosowcz. Item in una ladula habeo florenos centum et sedecim in auro, centum vero in moneta, item pro expensis habeo florenos LXX ta , anulos aureos quatuor. Item habeo tres subbas pellibus mardurinis subductas, unam de che­melet, aliam de panno Italico, tartiam vero sleyth. Item habeo piccaria tres, quos ego disponere feci et quilibet habét tecturam et item habeo unum ciphum simplicem kwpa dictum deauratum. Item etiam habeo duos parvos ciphos kwpa dictos et quilibet habét tecturam. Item habeo unam frameam cum argenteo tecto. Item duas barbas, que solent ad colum equi ligari, una est alba, altéra est nigra. Item habeo calcar unum argenteum, (egy szó helye üres) wlgo sathor II. Item habeo calcaria de argento facta no vem. Item habeo unum piccarium argenteum, selleg dictum, ex quibus ipsa calcaria et piccarium male fuerunt aput me n[on] scio cuius essent, quia autem ego a Johanne Foris receperam, videtur mihi [. . .] ipsius essent et ergo sex coclearia et ipsum piccarium argenteum simulcum decem florenis dent prefato Johanni Foris. || Item habeo equos curriducos quatuor, ex quibus unum duceret ante feretrum meum, item habeo currum unum deferratum cum tectura panni rubei. Item habeo camisias quatuor optimas, ex quibus unam ad corpus meum induant ita, ut gaUerium. de eadem deponant. Item habeo unam ioppam cum caligis pellibus mardurinis subductam. Item habeo unam tegibulum de bonis lapidibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom