Borsa Iván: A Balassa család levéltára 1193-1526 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 18. Budapest, 1990)

Omnia cecidissent memorate puelle Anne sponse dicti Ladislai Balassa et quia portionem dictarum rerum et bonorum extra prescriptum testamentum habitarum quartam scilicet partém earundem prefatam condam dominam Frusinam consortem dicti Ladislai Balassa et per hoc ipsum Ladislaum Ba­lassa ipsi probi et nobiles concernere agnovissent, ob hoc easdem univer­sam res et bona, ut prefertur, extra dictum testamentum habitas in quatuor equales partes divisissent, quarum partium due dictis Stephano et puelle Sophie, alie vero due memoratis Ladislao Balassa et puelle Anne sponse sue cessissent et primo média pars cuiusdam purpuris rubei deaurate, puta ad sedecim ulnas in toto se extendens; unum superlectile nigrum nigra tela subductum; una suba de damasco rubeo mardurinis pellibus subducta; una vestis muliebris de tafotha flabra(!) gemmata vulgo kechele vocata; item média pars universarum gemmarum sive perlarum in cuidam in aliquo ope­re existentium; item aliarum rerum argentearum et deauratarum vulgo sloog appellatarum et aliorum etiam eisdem similium média pars; item mé­dia pars sanctarum reliquiarum; item una cuppa deaurata cum duobus coperturis quinque et mediam marcas et sex uncias vulgo nehezek continens; item similiter una cuppa argentea non deurata cum copertura proprya ha­bens marcas tres et no vem uncias; item una cuppa deaurata cum copertura et uno parvo piccario argenteo ac tria coclearia similiter argenta tres marcas et quatuordecem unccias servantes; item una percluis etiam argentea et octo cocliaria septem et mediam marcas et quatuor lothones ponderantes; item prompta pecunia flor. auri sexingenti et quinquaginta unus, preterea de pe­cunia ipsis partibus in redemptionem possessionis Olchwa demerita flor. auri quinquaginta no vem; item de centum f lor. redemptionis scilicet possessionis Chaab similiter ab eisdem partibus per egregium Sigismundum Balassa de dicta Gyarmath ibidem facta flor. viginti quinque; item duo serta puel­laria cum gemmis sive perlis et alia duo cum ornatura vulgo sloog appellata facta et aliud ornamentum muliebre vulgo keczele vocatum deserviens per­lis ornatum; item olle ferree sive cupree, sex morderia similiter cuprea, duo scutelle maiores, blombee undecim, minora sex, una pelvis cuprea; item ta­péta quatuor, tria scilicet minora et unum magnum; item média pars pulvi­narum, cussinorum et duhnarxnn. et unum stratum maius; item currus ferra­tus in Zelchen existens cum suis attinentiis; item vina in eadem Zelchen habita et insuper unus equus gradarius niger et medietas totalium frugum et bladarum ac pecudum et pecorum, necnon ap[iu]m puerorum et dicte domine Frusine ad partém dictorum Stephani et puelle Sophie. E converso vero média pars dicti purpuris rubei deaurati, unum sub­lectile purpureum rubei coloris cum pellibus pantarenis subductum, una ioppa similiter purpurea rubea deaurata virilis, unum palium muliebre de pernisio viridum in certa sui parte antiquatum; una suba diversis coloris purpurea carens subductione et similiter média pars gemmarum sive perla­rum predictarum simulcum média parte dictarum argenterearum ornatu­rarum sloag vocatarum; item média pars dictarum reliquiarum; item tres cuppe cum coperturis, due scilicet deaurate et una non deaurata; quatuor coclearia, unus piccarius latus ad consuetudinem Boznensem paratus ab intus deauratus, una anfra lavatoria( ?), omnino decem et no vem marcas, quatuor lothones et viginti octo cum média uncias continens; item similiter

Next

/
Oldalképek
Tartalom