Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)

eius successores prenotatam terram ita pure et libère teneant et possideant, sicut alii Sclauonie nobiles suas hereditarias possessiones consueverunt possidere. Mete autem ipsius terre, prout in litteris supradicti capituli contineri vidimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte septentrionali iuxta terram Isep filii Nycolai, ubi est meta terrea sita iuxta magnam viam; inde in eadem via, que est iuxta ecclesiam Sancti Stephani prothomartiris, procedens versus partém orientis venit ad metam terream; inde per eandem viam ad arborem piry cruce signatam sitam iuxta pontem ibique cadit in aquam Rachicha, ubi cum metatur terre Weyteh filii Woyhna; inde in eadem aqua procedendo inferius versus meridiem in magnó spatio venit ad metam terream; inde in eadem aqua ad metam terream, ubi commetatur terre Mohork et ibi est znus a Zyvynna vocatus; item Ín eodem versus occidentem venit ad arborem egur cruce signatam; inde ad dumum monoro meta terrea circumfusum; item in eodem znus versus partém septentrionalem venit ad duas metas terreas; inde in eodem in magnó spatio venit ad metam terream sitam in capite eiusdem; inde ad partém occidentis venit ad arborem byk cruce signatam meta terrea circumfusam; inde ad duas metas terreas, ubi contiguatur terre Cristpini filii Mylezte; inde ad arborem gertean meta terrea circumfusam; inde per terram arabilem directe venit ad dumum monoro meta terrea circumfusum; inde ad arborem gertean, sub qua sunt due mete terrée, ubi cadit in aquam Magaleuch, ubi commetatur terre Koresa filii Mortunus; inde in eadem aqua procedens superius versus septentrionem deciinat ad pótok Jalsouech vocatam, qui est a parte occidentis; inde in eodem procedens superius deciinat ad znus Rogozych vocatam a parte occidentis existentem; inde ad capud eiusdem, ubi est dumus monoro meta terrea circumfusus ibique vicinatur terre filiorum /Farkasii; inde per silvam venit ad arborem byk cruce signatam; inde ad metam terream; inde iterum ad duas metas terreas sitas in eadem silva; inde desendit(î) in vallem, ubi est arbor pomi meta terrea circumfusa; inde ad aquam Mosonicha ubique commetatur terre Scebene comitis; inde procedens in eadem equa(!) superius versus aquilonem venit ad dumum monoro meta terrea circumfusum; inde in eadem aqua venit ad arborem piri meta terrea circumfusam; inde ad znus Kuskenenychyche vocatum; inde in eodem versus orientem venit ad metam terream sitam in feneto, ubi vicinatur terre magistri Moys; inde in valle ad arborem byk cruce signatam; inde iterum ad arborem byk meta terrea circumfusam; inde procedens versus meridiem venit ad metam terream sitam iuxta viam, ubi commetatur terre Ysep; inde per eandem viam ad arborem gerteam meta terrea circumfusam; inde ad arborem cerasfi] meta terrea circumfusam; inde ad arborem gerteam cruce signatam meta terrea circumfusam; inde per eandem viam venit ad priorem metam ibique terminatur. Ut igitur hec nostra donatio robur optineat perpétue firmitatis, présentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Pauli prepositi Posoniensis, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini M° CC° L° nono, octavo Kalendas Januarii, regni autem nostri anno vicesimo primo. b Nos igitur iustis petitionibus eiusdem favorabiliter annuentes ipsum privilégium de verbo ad verbum insertum presentibus confirmamus dupplicis sigilli nostri munimine roborando ita, quod presens innovatio seu confirmationis concessio prioris collationis perpetuum sit munimen. Dátum per manus magistri Nycolai prepositi Albensis ecclesie Transsiluane, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini M° CC° LXX° secundo, indictione XV a , 111° Idus Septembris, regni autem nostri anno primo, venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadyensi, Job Quinqueeccle­siensi comité Musunensi, Philippo Vachiensi, aule domine regine karissime matris nostre cancellario, Paulo Vesprimensi, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano episcopis ecclesias Dei féliciter gubernantibus; Laurentio palatino comité Supruniensi et iudice Comanorum, Alexandro iudice curie comité de Vrbaz, Joachino bano totius Sclauonie, Nycolao voyuoda Transsiluano et comité de Zonuk, Paulo bano de Zeurino, Erne magistro tauarnicorum, Renoldo magistro dapiferorum, Vgrino magistro agasonum, Laurentio magistro pincernarum nostrorum comité Kewe et de Karasu, Emirico comité Symigiensi, Johanne comité Zaladiensi, Omodeo comité Castriferrei, Micahele comité Nytriensi et aliis quampluribus comitatus regni tenentibus et honores. 4 Borsa: Az Árpád-házi kir. oki. 11/4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom