Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)
Fejér VI. 2. 260. (kihagyással). — Részlegesen: Katona: Hist. crit. VII. 1241., Mocsáry: Nógrád vm. I. 88. — Kivonat: Burgenland II. 331. 475. sz. Az oklevél teljes szövege: Andréas Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Licet regalis sublimitas ad quoslibet corone régie fidèles extendere debeat munificentie sue manus, illos tamen specialiori tenetur prosequi gratia et favore, quos conspicit regiis et regni negotiis fideliter insudare, ut eorum exemplo alii ad fidelitatis opera ferventius inducantur. Proinde ad universorum notitiam harum serié volumus pervenire, quod Paulus filius Madách quandam terram nostram silvosam ad predium nostrum de Zolum pertinentem vacuam semper et habitatoribus destitutam Cheren vocatam petivit a nobis sibi dari. Verum quia de qualitate et quantitate eiusdem terre nobis veritas non constabat, fidelibus nostris preposito et conventui de Turuch per nostras litteras dedimus in mandatis, ut cum Ladizlao de Lykoa homine nostro mitterent hominem suum pro testimonio fidedignum, coram quo idem homo noster reambulando eandem statueret ipsi Paulo, si non fieret contradictum, contradictoribus vero ad nostram presentiam evocatis. Qui quidem prepositus et conventus nobis rescripserunt in hec verba: Excellentissimo domino ipsorum Andrée Dei gratia illustri regi Hungarie I(wanka) prepositus et conventus ecclesie beaté Virginis de Turuch orationes in Christo. Litteras vestre serenitatis recepimus in hec verba: Andréas Dei gratia rex Hungarie fidelibus suis preposito et conventui de Turuch salutem et gratiam. Noveritis, quod pro fidelitatibus et servitiis comitis Pauli filii Madách servientis magistri Demetrii comitis de Zolum dilecti et fidelis nostri, que nobis unacum eodem magistro Demetrio domino suo multotiens maxime iuxta aquam Reen cum omni fervore fidelitatis exhibuit, quandam terram nostram silvosam ad predium nostrum Zolum pertinentem, que nunquam fuisse dinoscitur populosa, Cheren nuncupatam inter fluvios aquarum Luburcha et Zolna vocatarum sitam* eidem comiti Paulo ex regali gratia speciali duximus conferendam cum eiusdem utilitatibus et pertinentiis. Unde fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus vestrum ydoneum hominem pro testimonio destinetis, coram quo Ladizlaus de Lykoa homo noster accédât ad prefatam terram Cheren et eandem reambulando cum suis utilitatibus et pertinentiis statuât comiti Paulo prefato possidendam sine preiudicio iuris alieni, si non fuerit contradictum, contradictoribus ad nostram presentiam evocatis ad terminum competentem. Post hec diem citationis, terminum, qualitatem et quantitatem ac circumiacentias eiusdem terre nobis fideliter rescribatis. Nos igitur preceptis magnitudinis vestre obtempérantes, ut tenemur, misimus testimonium nostrum cum homine vestro ad premissa exequenda, qui demem ad nos reversi dixerunt ita tamen, quod pro ipso Lad(izlao) Thomas filius suus comparuit, quia ipse Lad(izlaus) mole egritudinis fuerat agravatus, ipsam terram reambulasse et ipsi Paulo statuisse nullo penitus contradictore existente. Meteque terre eiusdem sic distinguntur: Prima meta incipit et procedit ab oriente de fluvio Zolna et vádit ad unum quercum et ad hasfa et postea vádit per unam vallem ad unum berch usque ad lutum Pribul; postea vádit per unam vallem usque ad maiorem aquam Zampur, postea illa aqua Zampur vádit usque ad aquam Lycocha circa duas platanos contra occidentem; deinde per illum fluvium Lycocha vádit supra et ibi Zerernice fluvius cadit in Licocham et ibi Paulus habét metam circa metam comitis Mike ex alia parte Lycocha super duo ligna, que dicuntur gurtan; iterum habet metam ex alia parte Lycocha super duabus arboribus querci et gyortan in prato Cheren; ceterum Paulus habet metam in duabus arboribus querci zeghatar inter comitem Mike et Philippum et est meta comitis et inde procedit in valle una in bono spatio et ibi cadit in aquam Zolna b et de illa meta currit ad presna Zolna b ad orientem; item circa pratum, quod dicitur Chemen, habet metam circa Zolnam ad orientem in arboribus querci et feneu; item a prato Chemen incipiens habet metam ex alia parte Zolna unum lapidem magnum inter duas arbores querci; deinde vadit iterum ad primam metam circa metam comitis Hench ad orientem et ibi terminantur mete supradicte.