Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)
faciem terre ville magistri Andrée filii Pétri minoris Polugea nuncupate et pertinentia ad eandem et ipsam reambulatam in métis antiquis et terminis iuxta ipsas novas erigendo convocatis omnibus commetaneis et vicinis statueret eidem magistro Andrée, si non appareret contradictor, contradictoribus vero, si qui fièrent, ad vestram presentiam evocando. Nos itaque mandato vestro obtempérantes in hiis et aliis de iure, ut tenemur, misimus unum ex nobis virum religiosum fratrem Ilerium pro testimonio fidedignum cum eodem comité Mykus homine vestro ad premissa omnia exequenda. Qui quidem post hec ad nos personaliter redientes nobis dixerunt una voce, quod primo et principaliter presentibus comité Myka officiali et castellano sepedicti magistri Demetrii de Lypto et magistro Martino canonico homine et testimonio venerabilis capituli Strigoniensis ecclesie ac aliis commetaneis et vicinis omnibus terre predicte, scilicet comité Nicolao fratre Botyz cum Daniele, Drahmerio, Bolenyg et Benedicto iobagionibus suis de Werbyche, item Demyano filio Paznani, item Boda parvo, item Mysal cum filiis suis, Clementino scilicet, Chysar, Laudan, Thoma et aliis, item Cosma, Nicolao, Demyano et Petro filiis Petri cum aliis fratribus suis, item Bene filio Bozum, item Martino et Bene filiis Semse, item Paulo et Petro filiis Chyma ac aliis quampluribus viris ydoneis et honestis se eadem provincia existentibus cum eisdem reambulassent dictam terram ville magistri Andrée et ad ipsam pertinentia in metis antiquis et signis rénovantes et statuissent dicto magistro Andrée iure perpetuo possidendam nemine nec de predictis commetaneis, nec de aliis aliquibus contradictore existente. Mete autem terre ville ipsius magistri Andrée Polugea nominate, prout in litteris eorumdem capituli et conventus ac magistri Demetrii plenius vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte orientali in fluvio Wag econtra turrem ecclesie Sancti Nicolai inferius domos et curiam predicti comitis Nicolai fratris Botyz in loco, ubi est transitus equinus sive pedestr(!) et per unam semitam, que incipit ab ipso transitu aque equinam sive pedestrem(!) currit ad partém meridionalem per continuas duas metas in quatuor locis positas circa ipsam semittam ex utraque parte cum cumulationibus lapidum, per quam adhuc tendit usque ad fluvium Polugea, quem perveniendo sub una magna arbore salicis sunt due mete iuxta ipsum fluvium et ibidem intrat in ipsam aquam, per quam vádit et ascendit superius et inferius domos et villamDemyani filii Paznani, exiit de eodem et flectitur ad partém occidentalem, ubi sunt circa ipsum fluvium due mete, de quibus vádit et ascendit unum modicum berch, in cuius vertice sunt due mete; abhinc currit recto modo quasi ad modum iacte sagitte ad duas metas iuxta quoddam fenile positas; deinde incipit ascendere ad montem usque ad arborem tulfa, sub qua sunt due mete et dehinc adhuc ascendit ad eandem partém septemtrionalem et pervenit iuxta quoddam antiquum zeek, circa quod sunt due mete; dehinc reflectit se ad parum ad partém meridionalem et circa quoddam parvum nemus vadít superius et pervenit unam arborem berekyna, sub qua sunt due mete, de quibus vadít ad duas duas(!) metas et post hec iterum ad duas metas, deinde etiam ad reliquas duas metas in tertio loco positas; abhinc currit et circuit unum parvum nemus, iuxta quod sub una arbore pomi sunt due mete, de quibus iterum reflectit se parumper ad occidentem et vadít usque ad caput cuiusdam pótok, ubi sunt très mete, que dividunt et séparant inter ipsum magistrum Andreám, Bodam parvum, Martinum et Bene filios Semse predictos, ubi intrat in ipsum pótok, per quod reflectit se ad partém septemtrionalem et descendit in eodem pótok usque ad magnum spatium, quoadusque pervenit ad viam, que ducit de una villa minoris Polugea ad domos filiorum Semse; dehinc etiam adhuc descendit inferius et in quodam loco exiit de eodem pótok super dictas metas ad partém orientalem iterato, de quibus vádit et currit usque ad arborem zemerek magnam, sub qua sunt due mete, de qua arbore tendit usque ad alium pótok Zuhapotok dictum, per quod reflectit se iterum ad septemtrionem et descendit in ipso pótok, quoadusque pervenit unum magnum saar et tunc incipit fieri aqua in ipso pótok, de quo descendit usque circa magnum pratum et antequam intrat ipsum pratum, exiit de eodem super unam viam, que ducit de villa minoris Polugea in maiorem ville Polugea et tendit per ipsam viam versus occidentem, quoadusque iungitur cuidam rakatyabokur magnó, quod est quasi in latere ipsius prati et haberetur pro meta; de quo rakatyabocur reflectit se ad modicum iterum ad septemtrionem et intrat in ipsum magnum pratum et circuendo ipsum pratum quasi ad partém occidentalem per continuos quatuor racatyabocur in medio ipsius prati