Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

instrumentis aut eorundem tenoribus, sed ex declarativa relacione et informacione elici et intelligi poterunt, quoniam tempore, quo privilegia dictabantur, de futuris contingentibus Veritas determinari non potuit, sed de negociis eotunc ventillatis et tarnen propter bonum pacis hucusque ofmnia] ipsius domini propositi contra nos acta pertulimus nec vellemus querimoniis v(estre) r(everendissime) d(ominacionis) animum perturbare et — ut premiss [um est] — quia nulla lis inter nos pendet aut ventillatur, nescimus, que causa seu occasio nos necessitaret ad edendum nostra privilegia seu instrumenta et quem effectum exinde consequi possemus et alias cum sit incautum et onerosum omnia privilegia propter di­scrimina viarum déferre. Seimus nos valde necessarios ad edendum nostra privilegia contra Comités de Sancto Georgio etc. Si haberemus iudicem, quern illis privilegiis informaremus ecclesiam nostram et nos minus iuste fuisse spohatos, sed iudices non sunt et qui sunt, existunt negli­gentes adeo, quod si iter ad sedem divinam corporeis gressibus preberetur, essemus parati ad ipsam appellare et causam advocari facere; ubi autem dominus prepositus prétendit sibi iniuriam a nobis fuisse illatam, non turbet nos tabbus conquestibus extraiudiciabbus et litteris obrepti­ciis, sed experiatur in iure et respondebimus sibi super suis accionibus ita, ut et ipse nobis respondeat, si reconvenerimus eundem. Communiter principes regnorum, cum supervenerint externa bella, dissensiones internas palbant et velant ac belhs externis obviant, sed dominus prepositus econtra dissensionem ecclesie, cuius condicionem meborem facere teneretur contra exteros hostes et malefactores ecclesie, negbgit et internas dissensiones sine bona racione querit et quid ipse dominus prepositus verbis vacuis et inanibus aures v(estre) r(everendis­sime) d(ominacionis) obtundit et per medium preceptorum v(estre) r(eve­rendissime) d(ominacionis) quod tractatibus nostris cum eo communibus interesse velit, si prunes et quam frequentissime vocatus inventus calvis et frivolis suis excusacionibus intrare et interesse récusât, quod certe nobis valde grave et molestum est. Nos solos intendere curis et ipsum tantum­modo tollere commodum et sic ipso negligente nos prout non debemus, ita nec negligere volumus. Sal vis privatis nostris tractatibus, que ipsum do­minum prepositum non tangunt; querimonie igitur domini prepositi in hys et aliis habent se iuxta vulgare proverbium, quo dicitur percussus baiulat inpercussum. Nam nos percutimur et plorare non permittimur de canonicatu autem per v(estram) r(everendissimam) d(ominacionem) eidem domino prepósito collato, qualiter res se habeat, idem eandem v(estram) r(everendissimam) d(ominacionem) doceat aut docebit. Suplices igitur et humiliter recurrimus ad d(ominacionem) v(estram) r(everendissimam), quatinus eadem ommissis non necessariis et minus arduis, pocius velit se interponere pro defensione ecclesie nostre contra comités quorum facta sunt satis exiciosa. Eandem v(estram) r(everendis­simam) d(ominacionem) Altissimus conservet longevum in prospero statu. Ex collegio nostro Dominica inter octavas ascensionis Domini anno eiusdem millesimo quingentésimo décimo quarto. Eiusdem v(estre) r(everendissime) d(ominacionis) humiles et devoti capellani canonici et capitulum ecclesie Posoniensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom