Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

1514 Maii 28 — Szendrő 38 Iohannes Bebek rogat, ut Michael Kakukk iudex civitatis Cassoviensis ei arma et milites auxilio mittat. In charta 21 X 27 cm. Sigillum nigrae cerae impressum scidaque tectum anulare. Sign. Archivum Civitatis Cassoviae: Collectio Schwartzenbachiana, no 929. Egregie vir amice nobis honorande ! Post salutem misimus aliquas litteras vestre dominacioni nobis hys proximis diebus delatas, ex quibus bene intelligere potest eadem, quibus regnicole calamitatibus per cruciferos opprimuntur, quorum insultibus 5 de volúntate fratrum et amicorum nostrorum, dominorum ac ceterorum nobilium in diversis comitatibus prope circumiacentibus commorancium resistere et obviare dietim nitimur. Hys enim diebus proxime Venturis congregamur Agriam capitaliter et cum gentibus nostris ac reverendissimi domini episcopi Agriensis, ast eciam cum nobilibus quinqué comitatuum; 10 indeque proficisscimur, {quod} prefatos cruce signatos ubique eos truci­dantes, donee ipsorum rabiem delere poterimus. Rogamus igitur vestram dominacionem una cum fratribus et amicis nostris prefatis, ut aliquos pedites cum pixidibus et aliis armis in auxi­lium nobis mittat eadem necnon et pulveres bombardarum, sicut et nuper 15 pecieramus, unam masam ac quitquid pro eisdem pulveribus optatis, vestre dominacioni remittemus atque unum tubicinem mittere velit vestra dominacio ceterique domini cives Cassovienses. Et que reliqua sunt, huic discreto viro Emerico presbytero capellano nostro, quem ad revidendum et consolandum f ilium nostrum carissimum, 20 <quem) in gymnasio vestro Cassoviensi erudiendum servamus, misimus, presencium videlicet ostensori, commisimus referenda, cuius dictis et relatibus fides est adhibenda. Petimus vestram dominacionem, secus non faciatis, de quibus ut regraciari valeamus, una cum predictis fratribus et amicis nostris et in 25 similibus aut multo maioribus complaceré tempore oportuno vestre dominacioni. Optamus valere felicissime vestram dominacionem ! Datum in castro nostro Zendrew die Dominico inter octavas festi ascensionis Christi anno Domini millesimo quingentésimo quarto­decimo. 30 Iohannes Bebek de Pelsewcz etc. In dorso: Egregio domino Michaeli Kakuk iudici civitatis Cassoviensis, amico nobis honorando. i • 38: 6 ante comitatibus del. comitatibus 11 21 post ostensori del. aliquid | referenda supra scr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom