Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

constiterit evidenter, absolucionem vero talium nobis et dicto sanctissimo domino nostro pape solummodo reservamus. Volumus autem quod presentes litteras quilibet vestrum alteri suo propinquiori vicino post earundem debitam exeeucionem sine crastina­105 cione transmittat. Datum Strigonii quinta decima die mensis Maii anno Domini M° quingentésimo décimo quarto. Dextra subter: Stephanus de Olazy nótárius de mandato subscripsit. 1514 Maii 18 — Enyicke 31 Paulus plebanus de Enyicke civitati Cassoviensi se quasdam litteras cruciferis transcripsisse significat. A in charta 21 X 14,5 cm aqua maculata. Sigilli fragmentum viridi cerae impressi anularis, quod litteras olim clausit. Sign. Archivum Civitatis Cassoviae: Supplementum H, no 294. B in charta 21x11 cm. Copia eiusdem temporis simplex. Sign. Archivum Civitatis Cassoviae: Supplementum H, no 298. Ed. Történelmi Tár 3 (1902), p. 159. Humillimas oraciones in Christo in quantum indignus a Deo exaudior. Prestantissimi et graciosi domini michi honorandi ! Venerunt hue ad Enezke quidam crueiferi, qui petierunt me, ut copiarem litteras, quas ipsi pro tuicione et veritate secum deferunt, 5 quod et feci, quia vidi et legi, ideo si ostenderint vestris dominicionibus, secundum vestrum iudicium discernere poteritis. Datum in Enezke feria quinta post festum sánete Sophie anno Domini 1514. Paulus plebanus et vicearchidiaconus 10 de Enezke capellanus vestrarum dominacionum In dorso: Prestantissimis ac prudentibus viris iudici, iuratis ceterisque consulibus civitatis Cassoviensis dominis michi graciosis. 31: 1 humilimas B || 2 mihi B 11 3 Enyezke ubique B | pecierunt B | me supra ser. A || 10 post vestrarum del. aliquid

Next

/
Oldalképek
Tartalom