Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

40 contentis vice nostra utendi, dispensandi, componendi et absolvendi omnesque commissarios in dictis locis hactenus per nos deputatos et in futurum deputandos corrigendi et ad reddendum compotum de receptis compellendi aliosque addendi et illos etiam — prout tibi videbitur — removendi et alios substituendi eisque mandandi et omnia alia et singula 45 faciendi, gerendi et exercendi, quae in dictis uteris, ad quas habeatur re­latio, continentur et in praemissis et circa praemissa tibi videbuntur ne­cessaria et opportuna ad huius modi sanctae expeditionis perfectionem et quae nos facere possemus, si personaliter adessemus, habituri ratas et gratas omnes censuras, penas et ordinationes, quas tua fraternitas et ab 50 ea substituti et pro tempore deputandi rite in rebelles statuerint, decre­verint et ordinaverint et facturi illas auctore Domino usque ad condi­gnam satisf actionem observari. Igitur fraternitatem tuam in Domino hortamur et per viscera miseri­cordiae Dei nostri obsecramus, ut in hoc tarn sancto opere pro religionis 55 Christianae defensione et augmento se vigilantem et fortem exhibeat et f ideiem et ad executionem tali ter procederé procuret, ut mérito a praefato sanctissimo domino nostro et nobis laudari {laudari} et premia debita assequi mereatur. In quorum fidem praesentes literas fieri et per secretarium nostrum 60 infrascriptum subscribí nostrique, quo in talibus utimur, sigilli iussimus appensione muniri. Datum Budae Vesprimiensis diócesis anno incarnationis Dominicae millesimo quingentésimo quartodecimo, die vero vigésima quinta Aprilis pontificatus praelibati sanctissimi in Christo patris et domini nostri 65 domini Leonis divina Providentia papae decimi anno secundo. Dextra subter: De mandato eiusdem reverendissimi domini cardinalis et legati Nicolaus secretarius. circa 1514 Aprilis 25 23 Thomas Bakócz cardinalis Strigoniensis legatusque a latere litteris Thomas Divina providencia etc. inscriptis Blasium Dézsi vicarium ordinis fratrum minorum de observantia in Hungária ad publicandas et exsequendas facultates expeditionis cruciatae députât. Transcriptum Blasii Dézsi eiusdem ordinis vicarii ante diem 15 Maii anno 1514 editum (v. no 24). Sign. Bibliotheca Hungáriáé Nationalis Széchényiana: Codex Latinus medii aevi no 432 fol. 92 v. ~Eá. Levéltári Közlemények 4% (1972), p. 258. Comm. Bartoniek, Codices Latini, no 432. — Levéltári Közlemények 43 (1972), p. 213. Ann. Litteras, quarum intitulationis partem minimam habemus, circa diem 25 Aprilis anno 1514, qua Thomas Bakócz cardinalis Strigoniensis legatusque a latere Franciscum Várday episcopum Transilvanum litteris supparis tenoris vicelegatum suum nominarat (v. no 22), datas esse creditur (v. Levéltári Közlemények 43 [1972], p. 258).

Next

/
Oldalképek
Tartalom