Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
deputatis pro tempore salariis et portionibus elemosinarum competentibus et honestis pro se ipsis et predicantibus aut publicantibus presentes 660 litteras et alias circa incrementum proventuum huius modi iuxta prefati Thome cardinalis et legati ordinationem se quomodolibet exercentibus, que licite recipere et libere solvi possint. Et quia contingere poterit, quod plerique dictum bellum sequentes infirmabuntur et ipsi fidelium subsidiis pro eorum curandis infirmitatibus 665 egebunt, indigebunt, volumus, quod omnes utriusque sexus Christi fideles, qui denarios viginti argénteos de dicta moneta pro dictis infirmis curandis ac etiam edificandis ecclesiis in locis, que per ipsos militantes ab ipsorum infidelium manibus capientur et ornamentis ecclesiasticis pro divinis inibi celebrandis officiis pie erogarint ac omnes et singuli 670 defuncti sive viventes, pro quibus singulis viginti denarii dicte monete pro dictis infirmis curandis seu edificandis ecclesiis prefatis pie erogati fuerint in omnibus suffragiis, precibus, elemosinis, ieiuniis, orationibus, disciplinis et ceteris omnibus spiritualibus bonis, que fient et fieri poterunt, in tota universali sacrosancta militanti ecclesia et in omnibus raem675 bris eiusdem participes in perpetuum fiant. Ac demum, ut etiam illorum fidelium animarum salus, qui aliorum egent suffragiis et sibi proficere nequeunt, procuretur de divina misericordia et apostolice potestatis plenitudine animabus in purgatorio existentibus, que per caritatem ab hac luce Christo unite decesserunt et que 680 dum viverent, ut sibi indulgentia huius modi suffragaretur, meruerint et pro quarum singulis florenis auri aut iuxta condicionem cuiusque et subdelegatorum huius modi discretionem pro expeditionis eiusdem subventione per quoscumque in regnis et dominiis predictis erogari contigerit, quod plenaria indulgentia huius modi pro plenissima relaxatione 685 penarum, quibus in purgatorio igni secundum divinam iustitiam sunt expósito, suffragetur, concedimus per presentes. Et si forsan super premissorum executione et presentium litterarum concessione ac illarum clausulis et verbis aliqua dubia quomodolibet exorirentur, prefati Thome cardinalis et legati ac ab eo substitutorum in 690 dictis regnis pro tempore existentium declarationi et interpretationi totiens, quotiens opus fuerit, stare deberé decernimus non obstante, si in eisdem ecclesiis sive locis aut in eorum aliquo primam non fecerunt residentiam consuetam, quo ad beneficia in dictis regnis consistentia, dumtaxat et aliis premissis necnon felicis recordationis Innocentii quarti 895 contra exemptos, que incipit: volentes et per quam concessiones huius modi de fructibus in absentia percipiendis sive prefinitione temporis fieri prohibentur necnon, quibus cavetur, ne quis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diócesis ad Judicium evocetur seu ne iudices a sede deputati 658 deputatis om. A 11 659 aut]et A 11 660 circa del. et. loco eius add. iuxta Bb | post incrementum add. et A 11 662 que licite supra scr. A 11 665 egebunt om. ABb 11 666 dictis supra scr. A 11 669 ac inmarg. Ba 11 670 denarios ABb 11 671 erogata ABb 11 675 fia[nt] Ba 11 677 [suffr]agiis Ba | nequeant ABb | [misericordia Ba 11 678 [p]ote[st]atis Ba 11 679 charita[tem] Ba | post Christo del. uniter A | unite supra scr. A | decesserint Bb 11 681 florenum B 11 683 erogare Bb 11 685 in purgatorii igne A 11 687 si supra scr. Ba 11 691 obstantibus Bb 11 692 aliquo om. Bb 11 694 IIIIA 11 696 percipiendis om. Ba et del. Bb 11 697 prohibentur ]prohibeatur corr. Ba | prohiberetur Bb 11 698 ante nisi del. in quibus deputati Bb 11 699 seu]sive A 4* 51