Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

Hum quasdam gentes illius comitatus ad possessionem eiusdem capituli Wasarwth nominatam misisset, ubi multa damna iobagionibus iUic commorantibus eedem gentes intulissent. Et tandem ad revidendum illud dampnum unum certum nobilem ex vobis misissetis, qui ipsos iobagiones in triginta florenis dampnificatos estimasset, de quibus non­dum per vos satisfactum fuisset. Et quia nos de talibus dampnis vehementer ipsi capitulo compatimur, fidelitati igitur vestre harum serie firmiter mandamus, ut de his omnibus {omnibus} eisdem capitularibus satisfacere et eosdem superinde iure mediante contentos reddere debeatis. Nam alioquin tamdem oportuno remedio eisdem providere volumus ita, ut iidem in dampno non mane­bunt. Aliud igitur nullo modo facere presumatis presentibus perlectis exhibenti restitu [tis ! Datum Bude in] festo beati Anthonii abbatis anno Domini mibesimo quingentésimo décimo sexto. Dextra subter: Relacio venerabilis magistri Francisci prepositi Trans­silvanensis secretarii regie maiestatis. 1516 Februarii 11 — Ardo 280 Comitatus Beregiensis comitatum Szatmáriensem rogat, ut Cabrieli Perényi pro damnis possessionum in eodem comitatu existentium satisfaciant. In charta 21,5x15 cm. Sigillorum quinqué fragmenta flavae cerae impressorum anularium, quae litteras olim clausere. Sign. Archivum Hungáriáé Nationale: DL 71139 (ante: Archivum familiae Perényi). Egregii domini fratres et amici honorandi ! Magnificus dominus Gabriel de Peren certa dampna per incolas pos­sessionum Zamoszeg, Olczwa, Appathy, Warosdobos, Mada, Rohod, Pethenyehaza, Gywlabaza, Gyarmath, Nabrad, Panyola, Semyen, 5 Mathoch, Thwnyog, Wythka, Karaz, Namyn, Baka, Aranyas, Gyre, Palcza, Warssan, utraque Dobos et ceterarum possessionum eisdem comprovineialium passus est. Que quidem dampna iuxta nostram exten­derentur limitacionem ad florenos trecentos minus florenis sex denarios sex. 10 Ideo rogamus d(ominaciones) vestras et fraternitates, quatenus velint d(ominaciones) vestre et fraternitates eundem causa communis iusticie contentari facere <in possessionibus) in illo comitatu vestro iacentibus de suis dampnis. Ex Ardo feria secunda próxima post Dominicana invocavit anno Domini 15 mibesimo quingentésimo décimo sexto. Vicecomes et iudices nobilium ac duodecim iurati comitatus Bereg In dorso: Egregiis dominis vicecomiti et iudicibus nobibum ac duodecim iuratis comitatus Zathmariensis dominis fratribus et amicis honorandis. 280: 12 in—iacentibus supra scr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom