Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

post 1513 Iunii 17 1 Sacrum collegium ad litter as Vladislai II regis Hungáriáé respondit Thomam Bakócz cardinalem Strigoniensem legatum a latere pro cruciata expeditione pu­blicanda creatum esse. In chartis duobus 21,5x29,5 cm. Conceptus varus manibus correctus. Sign. Archivum Secretum Vaticanum: Archivum Arcis, Arm. I —XVIII no 4339. Ann. Quo tempore sint conceptae sacri collegii litterae, magis credi potest, ut verius definiatur, si dies concipiendi litteras post Vladislai II. regis Hungáriáé litteras die 17 Iunii anno 1513 datas (in capite partim citatas) constituitur, quam ut post diem creandi legatum a latere Thomam Bakócz (textu ipso etiam memoratam) ponatur. Cum litteras sacri collegii genuinas manibus nostris accipere non potuissemus, ideo conceptu earum contenti debuimus. Conceptual tamen magni pretii aestimavimus, quia eum non solum incunabulum litterarum sacri collegii deperditarum censuimus, sed textumque eiusdem aptum, ex quo reconstruere posses ex parte tenorem litterarum Vladislai II. regis Hungáriáé. Itaque textum conceptus huius primarium et manibus duabus correctum una publicare visum est nobis. Dextra textus primarius manu scilicet prima scriptus, sinistra manibus duobus correctus legi potest, quae partes eiusdem non sunt correctae, eaedem et dextra et sinistra extenduntur. Sacra regia maiestas ! Accepimus litteras maiestatis v(estre) | tu§ datas Bud§ XVII Iunii, quibus scribit sua regna ob diuturna cum Turcis certamina esse prorsus exhausta 5 . I ac labefactata explicatque I quo in discrimine nunc versentur quamquam presens illis impendeat calamitas I interitus 10 nisi ope nostra et subsidio apostolice sedis nostra intercessione subleventur 15 {per intercessionem nostram}. | Commémorât enim Turcorum tyrannum | imperatorem 1: 3 scribit] perscribit corr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom