Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

Vladislaus II rex Hungariae quendam affinem suum rogat, ut regno a cruci~ fer is afflicto cum ceteris regni potioribus ad ipsum regem consulere veniat. In libro ex charta 22 x 30 cm confecto. Copiae eiusdem temporis simplices in libro formulari scriptae. Sign. Bibliotheca Conventus Praemonstratensium Jászóviensis: ms. 78 fol. 210 r (A),. 207 (B). Comm. Századok 32 (1898), p. 494. Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Spectabilis et magnifiée fidelis et affinis nobis sincere dilecte ! Non putamus opus vobis declarare aut enarrare, quanta in dilacera­cione simul eciam inordinacione hoc afflictum regnum hoc tempore 5 existât, quandoquidem ea omnia vobis, qui principale eiusdem regni nostri membrum estis et ad ea depellenda non eciam parum cure gessi­stis, nota sunt et probe cognita. Super quibus periculis et inordinacionibus, quum adeo ingencia sint, ut nisi maturius provideatur, profecto non vidimus, quod hoc ipsum 10 regnum possit in statu suo permanere et ob id statuimus, quam primum vobiscum et cum ceteris dominis prelatis ac baronibus saltern pocioribus constituí atque super eisdem rebus regni loqui, tractare et consulere, donec de aliis consulere iuxta consilium vestrum poterimus. Scripsimus igitur et mandavimus fideli nostro egregio Nicolao He­15 rendi, quem ad vos his diebus in aliis rebus nostris misimus et quem adhuc apud vos fore non dubitamus, ut vos nomine nostro vocet et accerset. Rogamus igitur fidelitatem vestram magnopere, ut si commode fieri poterit et iam extremam manum in illa expedicione contra cruciferos — uti in Deo confidimus — imposuistis putatisque tuta istic esse omnia, 20 vehtis visis presentibus omni mora post habita ad aliquod solummodo paucos dies ad nos citissime in velocibus curribus aut aliter, prout vobis visum commodius fuerit, advolare, nam ceteros quoque dominos pocio­res, qui hic non sunt, vocari iussimus, qui propediem hic constituentur. Quapropter rogamus, ut vos quoque adesse velitis, ut super conserva­25 cione huius regni vobiscum ac ceteris fidelibus nostris loqui et tractare valeamus. Datum Bude feria secunda próxima post festum transfiguracionis Domini anno eiusdem millesimo quingentésimo décimo quarto. 157: 1 Dei — Bohemie om. B 11 7 suntjfuit B 11 11 barronibus A 11 15 hys B 11 19 inpo­suistis A 11 20 aliquot B 11 23 post sunt del. ut iuss B 11 27 a Bude usque ad finem om. B

Next

/
Oldalképek
Tartalom