Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
statis vestre eiusque charissimorum liberorum bona valetudine, deinde de ceteris istius inclyti regni Hungarie rebus redderemur certiores. Accepimus enim ex hominum rumore, qui hue delatus est, in eo ipso Hungarie regno novos quosdam motus esse subortos et ex parvo initio magnum intestini ac perniciosi belli incendium per cruce signatos excitatum, que res nos certe non mediocriter conturbavit et dolemus vehementer, quod in tarn remotis huius nostri dominii regionibus agentes et perpetuo bello, quo nos Mosco vie dux continuo urget, impediti operam nostram pro officio nostro ac debito nostro fraterno rebus maiestatis vestre impenderé non possumus, quod alio qui libentissime faceremus et ñeque vite ñeque facultatibus nostris parcentes cum universis viribus regni nostri ad ferendam operam aecurreremus. Nihilominus tarnen rogamus plurimum vestram maiestatem dignetur nos de his ipsis rebus regni sui, ita ut se habent per hunc nostrum cubicularium plene edocere, multa enim hic horrenda et crudelia predicantur, de quibus non cogitare semper et soUiciti esse non possumus . . . Datum in castris ad Mynsk XXX Iulii. 1514 Iulii 31 — Buda 150 Vladislaus II rex Hungáriáé civitati Posoniensi mandat, ut exigendae ab Iudaeis civitatis Posonii contra rusticos insurgentes summae pecuniae assistât. In charta 31,5x22 cm. Sigillum scripto sub textu rubrae cerae impressum scidaque tectum (v. in tabula sigillorum no 1). Sign. Archivum Civitatis Posonii: no 4539 (ante: no 2513). Ed. Monumenta ludaica I, no 239. Reg. Inventar, no 4539 (Slovace). Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidebbus nostris magistro civium ac iudici et iuratis ceterisque civibus civitatis nostre Posoniensis salutem et graciam ! Mandaveramus hys diebus próvido Iudeo Mendel prefecto Iudeorum 5 nostrorum ad presentem expedicionem contra malefactores ab quam summám pecunie a Iudeis istius civitatis Posoniensis exigi, quam nondum ab eisdem exolutam intelligimus. Rursus igitur mandavimus prefato Mendel, ut huius modi summám pecunie a prefatis Iudeis per hominem suum citissime exigi faciat. 10 Quare fidelitati vestre harum serie firmissime committimus et mandamus, quatinus acceptis presentibus prefato homini dicti Mendel presencium scilicet ostensori in exaccione dicte summe pecunie auxilio adesse et eosdem lúdeos ad exolucionem ipsam summám pecunie et administracionemque manibus prefati hominis Mendel modis omnibus astringere 15 et compeUere et aliquos eorum, quos idem homo dicti Mendel vobis nominaverit, hue Budám ad eundem Mendel mittere et accersiri facere et quicquid homo ipsius Mendel presencium — ut prefertur — ostensor 150: 13 recte: ipsius summe