Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

presentibus in primis nomine nostro agas cumulatissimas gracias maiestati sue cesaree de benevolencia et charitate, quibus nos in hac necessitate nostra prosequi et adiuvare voluit. Deinde breviter seriem rei geste et quale suplicium ab illo pessimo nomine sumptum sit et in quibus ter­minis res nostra versetur declarato. Postremo quoniam nondum ex omni parte extinctum est hoc incen­dium, roges nomine nostro maiestatem suam cesaream, ut maiestas sua bonum animum, quem erga nos et hoc regnum concepit, non remittat, sed auxilium, quod maiestas sua ferre nobis voluit, velit retiñere et ita habere paratum, ut si opus eo nobis fuerit et maiestati sue necessitatem nostram significaverimus, possit nobis sine mora subvenire. Nescimus enim — ut premisimus — quis adhuc finis sit futurus. Quibus declaratis cum bona volúntate illius maiestatis cesaree poteris ad nostram redire maiestatem. Secus ne feceris ! Datum Bude in vigilia festi beati Iacobi apostoli anno Domini mille­simo quingentésimo décimo quarto. Dextra supra: Commissio propria domini regis. In dorso: Egregio Nicolao Zekel de Kewend oratori nostro apud cesaream maiestatem fideli nobis dilecto. 1514 Iulii 24 — Roma 143 Petrus Landus orator Venetiae inter alia referí nuntium papae sine ordinatione cardinalis Strigoniensis in Hungáriám non vasurum esse. In charta scriptae et sigillo anulari, quod litteras olim clausit, consignatae esse videntur litterae ex copia photographica. Sign. Archivum Publicum Veneticum: Dispacci di Roma, 1514 no 217. Serenissime princeps et excellentissimi domini domini colendissimi !. . . De Germania s(ua) b(eatitudine) me disse haver lettere dal nuntio suo de di 16, el quai non se partiria dal imperátor per andar in Hungária senza ordine del reverendissimo Strigonia . . . 5 Rome die XXIIII Iulii MDXIIII. P(etrus) Landus orator 1514 Iulii 26 — Buda 144 Vladislaus II rex Hungáriáé fidelibus suis possessiones nobilium quorundam, qui tempore insurrectionis rusticis adhaeserunt, donat. In charta sigillo regis sub textu impresso atque scida tecto consignatae et scriptae esse videntur litterae ex copia photographica. Sign. Archivum Academiae Scientiarum Rumanicae Filialis: Familiae Vécsey f. 3. no 299. Ann. Annus regni Vladislai II regis vicesimus quartus a die 15 Iulii 1514 anni incepit, itaque festum sancti Ladislai regis solam diem depositi eiusdem sancti interpretari potes. Nos Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenoré presencium singnificantes, quibus expedit uni­versis, quod nos considerantes preclaram fidem et serviciorum cumulata

Next

/
Oldalképek
Tartalom