Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
Iohannes Zápolyai vaivoda Transilvaniae civitati Bistriciensi mandat, ut illuc res familiasque nobilium, qui regnum defendunt, intromittant. In charta scriptae, sigillo scida tecto anulari, quod litteras olim clausit, consignatae esse videntur ex copia photographica litterae. Sign. Archivum Publicum Claudiopolitanum: Archivum civitatis Bistricii, no 343. Reg. Berger, Urkunden-Begesten, no 586 (Germanice). Prudentes et circumspecti amici dilecti ! Ex relatibus egregii Mathei Jankauffy et aliorum nonnullorum nobilium accepimus, qualiter vos bona et res, uxores scilicet et filios eorundem in civitatem vestram intromittere noluissetis, sed nee velletis de 5 presenti. Constat enim vobis, ut nobiles illi omnes nobiscum una in defensione huius regni existunt occupati. Propterea requirentes vos et nichilominus regia in persona harum serie firmissime committimus et mandamus, quatinus agnitis presentibus res et bona ipsorum nobilium, uxores ettenim et filios, qui scilicet illo ingredi 10 voluerint, intromittere et ibidem pacifiée tenere et tractare debeatis et teneamini secus nullo modo facturi. Ex Alba Gywla in festo beati Ladislai regis anno 1514. Iohannes cornes et wayvoda Transsilvanus etc. 15 In dorso: Prudentibus et circumspectis iudici ceterisque iuratis civibus civitatis Bystriciensis etc. amicis nobis dilectis. 1514 Iunii 27 — Roma 91 Leo X papa Petrum Bergnanum ad Vladislaum II regem Hungariae mittit. Ed. Epistolarum Leonis X lib. VIII, no 29. Reg. Hergenroether, Leonis X regesta, no 9999 (ex Bibliotheca Vaticana; cod. 3364 fol. 162). Vladislao regi Pannóniáé. Petrum Bergnanum familiärem meum mitto ad te cum mandatis iis de rebus, quas ab ipso cognosces. Quaeque mihi pro mea in te benevolentia magnae curae sunt, eius verbis omnem fidem habebis etc. Valebis nosque diliges ! 5 Datum quinto Calendas Iulias <(pontificatus> anno secundo Roma. 90: 3 eorundem supra scr.