Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
B C E 10 nostros opprimunt et interficiunt, omni mora postposita cum omnibus gentibus et viribus eorum pluribus, quo poterunt, hue ad nos veniant. Si tamen tale esset periculum et in tantum malefactores illi essent istic congregati, ut absque gravi et extremo periculo partium illarum easdem partes relinquere non possent, in tali casu contra eosdem malefactores 15 una cum omnibus comitatibus atque etiam civitatibus illarum partium superiorum proficisci eosdemque profhgare et dissipare debeant, quibus profligatis seu dissipatis citissime ad nos venire debeant. Itaque rursus et iterum fidelitati vestre harum serie firmissime committimus et mandamus, ut gentes — quanto plures poteritis — citissime 20 ordinäre et una cum ingeniis et rebus bellicis easdem una cum prefatis dominis ad nos mittere debeatis. Si tamen casus — ut prefertur — ita se offerret, ut ibidem contra malefactores proficiscendum eisdem dominis videretur, quod tamen non putamus, nam in multis partibus tarn circa Debrew quam hic prope Gwbach adeo profligati sunt, ut ubique 25 locorum dispersi sint et iam fugiant. Extunc in eo casu omnino huius modi gentes vestras una cum ingeniis et rebus ipsis bellicis penes ipsos dominos ad resistendum eisdem malefactoribus citissime mittere debeatis. Speramus tamen — ut diximus — adeo necessarium non fore, quando30 quidem vires ipsorum hostium in dies franguntur et debilitantur, sed potius opus est, ut ubi maior pars ipsorum hostium existit et magis sevit, contra eos proficiscamur et capita eorum contundamus. Idcirco si prefati domini cum gentibus ipsorum hue ad nos venerint, vos quoque gentes vestras cum ingeniis cum eisdem hue ad nos mittere debeatis. Et aliud 35 faceré non presumatis ! Datum Bude feria secunda próxima post festum nativitatis beati Iohannis Baptiste anno Domini millesimo quingentésimo décimo quarto. Dextra supra: Commissio propria domini regis. In dorso: Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis ceterisque civibus 40 ac toti consulatui et communitati civitatis nostre Barthffa | Cassoviensis | Eperyes fidelibus nobis dilectis. 10 nostros]vestros A | post omni del. aliquid A | posthabita ABE 11 15 post cum del. dominis aliis A | post omnibus del. et A 11 16 debeant supra scr. A \ \ 17 seu dissipatis] tandem corr. A | venire debeant]veniant B 11 20 post easdem del. aliquid A 11 21 post debeatis del. in casu vero A 11 23 videretur]videbr corr. A 11 24 Guoba[ch] A 11 25 post dispersi del. sunt A 11 31 hostium om. BC 11 32 iccirco ABE | post idcirco del. una cum ipsis dominis huius modi gentes vestras cum ingeniis — ut prefertur — rebusque bellicis necessariis festinantissime (una vox legi non potest) ad nos mittere debeatis A | si — presumatis in marg. A 11 35 post presumatis add. et aliud iam tandem nullo modo nullaque racione faceré presumatis A 11 36 a Bude usque ad finem om. A \ | 39 ceterisque om. E 11 40 et communitati om. C