Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

PRAEFATIO

lectores, ut annotationes critioas seu interprètes imis in paginis videant.) Partim id evitando partim textus facilius eonferendi gratia, collationem enim textuum maximi momenti esse aestimamus, formam textus edendi novam 15 induoere studuimus. Si enim idem textus in pluribus fontibus exstat, lectiones variae quoque inveniuntur, quae cum singulae emerserunt, litteris per ordinem alpha­beti signantur. Ordinem harum litterarum alphabeticum variae lectiones re­centiorum fontium iterum at que iterum perturbant. Annotationes vero iuxta numéros versuum nusquam debent convertere textum perfectum, attamen ima in pagina ceteris inseri possunt. Quibus regulis usi simus, infra declaratur. 16 Opportunamne textus edendi formam delegerimus et delectam formam bene adhibuerimus, nunc librum quasi testem appellamus. [ in. DE ORDINE LIBRI A 1. In Conspectibus institutorum operumque in hoc libro laudatorum omnia instituta et opera, ex quibus fontes nostri scaturiunt, conspicere potes. Opera, quomodo scilicet inscribuntur, inter regestum et textum in parte legenda per contractionem, in conspectibus autem ex toto citantur, sed voces in parte legenda scriptae in conspectibus imprimuntur cursivis litteris. 2. Compendiis, ne semper repetita vooabula amplum locum oooupent, signis autem ut complicatis vocabulis dicenda, signis simplioibus possimus significare, utimur. B 1. De consecutione textuum Textus fontium ordine temporis observato alter alteri hoc modo succedunt. Primo loco, qui certum terminum antecedunt; secundo, qui certum terminum habent; tertio, qui certum terminum circumponi possunt; quarto, qui certo termino postponuntur; quinto, qui inter duos terminos intercedunt; qui autem tantum anno certi, mense scilicet dieque incerti sunt, post diem XXXI De­16 Haec forma textus edendi dumtaxat non est nova, philologi enim qui fontes antiquae aetatis tractant, iam abhinc saecula hac methodo utuntur. Immo exteris oris iam sie publicantur fontes in archivis asservati. Exempli gratia: Monumenta antiquae Hunga­riae. Ed. L. Lukács torn. I. Romae 1969. Tempore eodem, quo nosmet nunc modum textus edendi experiebamur, in Hungária etiam in diem libellus hac methodo conscriptus provenit: Diplomata históriám dominii Matthaei de génère öhak illustrantia. Ed. B. Karácsonyi et Oy. Kristó in Actibus Univer~ sitatis Szegediensis de Attila József nominatae historicis: torn. XXXVI. Szeged 1971. 16 Ad edendos fontes maximum adiutorium accepimus: Emploi des signes critiques, disposition de l'apparat dans les éditions savantes de textes grecs et latins. Conseils et recommandations par J. Bidez et A. B. Drachmann. Édition nouvelle par A. Delatte et A. Severyns. Bruxelles—Paris 1938, necnon Editionstechnik. Ratschläge für die Anlage textkritischer Ausgaben von Otto Stählin (Sonderdruck aus dem zwölften Jahrgang der neuen Jahrbücher für das klassische Altertum, Geschichte und deutsche Literatur). Leipzig—Berlin 1909.

Next

/
Oldalképek
Tartalom