Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA RUSTICORUM IN HUNGÁRIA REBELLIUM ANNO MDXIV Maiorem partem collegit ANTONIUS FEKETE NAGY Ediderunt VICTOR KENÉZ et LADISLAUS SOLYMOSI atque in volumen redigit GEISA ÉRSZEGI Volumen, quod res a rusticis rebel­lious gestas illustrât, illos fontes pro­fért, qui omnium dignissimi fide cen­sentur, qui videlicet archivis conser­vantur: litterae, missiles, conscriptio­nes, leges etc. Itaque res tempore insurgendi gestae ab initiis, expedi­tione scilicet inTurcas divulgata usque ad rebelles profligatos ac quantam vim habuerit ilia seditio ad res aetate posteriores, ex his fontibus quam verissime cognosci possunt. Quam­quam huius voluminis fontes sunt lin­guarum Latinae, Germanicae, Italia­nae, Bohemicae, Hispanicae et Hun­garicae, editoribus tamen visum fuit, ut recte communicandi atque intelli­gendi gratia omnia, quae fontibus annectenda esse habebantur, id est praefatio, regesta, conspectus, anno­tationes et indices Latine scriberentur. Textus fontium autem exemplaria litterarum sigillorumque electa ope lucis depicta sequuntur, quae matériám dant, ut effigies fontium eiusdem tem­poris accuratior animo fingi queat. Volumini brevi vertendo manu sunt indices, qui nomina personarum lo­corumque in se continent, mappa eius­dem temporis Hungáriáé et glos­sarium. r .1828. ^ SB AKADÉMIAI KIADÓ Aedes Academiae Scientiarum Hungaricae BUDAPESTINI

Next

/
Oldalképek
Tartalom