Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

rum et baronum regni nostri consilio diligenter diffinito statuimus gratiose per­petuo stabilire, quod in quorumcunque sive prelatorum, ecclesiarum regularium et secularium, sive nobilium terris et prediis auri vel argenti fodine fuerint reperte, dummodo esse et aperire non denegent, iidem immobili dominio suarum terra­rum, in quibus ipse auri et argenti fodine invenientur, perpetuo gaudeant et fru­antur; quin ymo tertiam partém redituum regalium de auri vel argenti fodinis in ipsorum terris repertis montanorum more consueto provenientium plene perci­piant perpetuo habituri. Quam quidem statutionem gratiosam per nos cunctis regnicolis nostris generaliter factam magistris Kokos, Johanni et Rycolpho, filiis Rycolphi 1 fidelibus nostris specialiter sibi dari petentibus auctoritate presentium duximus concedendam. Datum in Alto Castro, 2 die dominico proximo ante fe­stum Ascensionis domini, anno eiusdem millesimo CCC° vigesimo septimo. Pre­sentes autem, cum nobis fuerint reportate, in formám privilegii nostri redigi fa­ciemus. 1 Die Ahnen der Familien Berzeviczy und Tarczay. 2 Visegrád.

Next

/
Oldalképek
Tartalom