Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Appendix
XL Item disponant domini Hungari unam monetam generalem bonam et durabilem per totum regnum etc. XII. Preterea quia notum est, quod castra et bona regalia tarn in regno Hungarie, quam in ducatu Austrie imperátor tenet, pro quibus recuperandis sepius dominus rex per medium nuncciorum suorum laboravit et adhuc laborare intendit, disponant ergo domini Hungari et eligant aliquos ex ipsis cum pleno mandato ipsorum, ut si imperátor ad tenendum cum rege aliquam dietam induci poterit, huiusmodi electi possint illic accedere et concludere super omnibus differentiis. XIII. Item de facto a archidiaconatus de Kykellew, quem vult dominus rex, ut Stephanus doctor habeat, et si episcopus repugnaret, protestatur dominus rex et dicit se revocare iuspatronatus sibi traditum. XIV. Item quia, ut premissum est, vult maiestas regia, ut totum regnum omnibus dissensionibus sopitis concorditer contra Turcos se disponere intendat, ne ergo hoc negotium salubre aliqua alia occupatione impediatur, mandat dominus rex, ut nemo intra vel extra regnum bellum incipere vel gentes armare presumat, sed omnes se servent provisioni faciende contra Tewcros. XV. Item quia inhonestum esset redeunte maiestate regia domus suas in hoc regno reperire vacuas, ideo vult sua serenitas, ut domus regie, in quibus stare vel curiam suam tenere habebit, disponantur cum illis apparatibus, quibus domus menseque regie a pro decentia status sui ornari debent. XVI. Item de facto Raynoldi pro argento et officiolatu etc a . XVII. Postremo de facto gubernatoris, quem vult dominus rex in sua absentia constitui capitaneum generalem etc., prout latius colligetur ex litteris domini regis et verbis ambasiatorum. 1 XIII. • Ed. stato XV. - Ed. regis XVI. a Textus mancus XIII. 1 Miklós Kaposi sollte das Archidiakonat von Küküllő dem königlichen Rat István Várdai, decretorum doctor übe Hassen; das A rchidiakonat lag in der Diözese von Siebenbürgen. Vgl. Mályusz: Hunyadi p. 98, n. 225. XVI. Nach der Niederlegung seines Amtes als Reichsverweser wurde János Hunyadi Generalkapitän des Landes; er wurde in diesem Amt von Ladislaus V. auch nach dem Reichstag von Buda bestätigt. Vgl. Mályusz: Hunyadi pp. 99-100.