Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Appendix

corone maiestatis regié contribuere decreverunt. Nam ea solutio vix vei non bene fieret absente rege, cuius provincie dulcedo et comoditas maior est causa huius­modi contributionis. Quarto quia in ipso regno Bohemie in brevi futura est gene­ralis congregatio, in qua premissorum omnium et fundamentum et confirmatio fieri debebit. Expeditis autem premissis prefatus dominus rex quantocius potest regnum Hungarie intrabit facturus omnia pro statu et defensione regni, que decent regié maiestati et debitum officii sui. Quia autem premissis rationibus mora aliqua in Bohemia per maiestatem regiam trahenda est, ne interim absentia sua regno Hungarie dampnosa sit, petit serenitas sua omnes dominos Hungaros et mandat eisdem, ut inter se concordes sint, et unusquisque intendat conservando statui regni ac honori maiestatis regié, et quod ponant regnum quo ad omnia in bono ordine, ut eorum provisio amicis bono exemplo, inimicis vero terrori sit. I. Specialiter vero optat serenitas sua, ut celebrentur octave et iudicia generalia cursum habeant et executionem, et super hoc scribatur* iudicibus ordinariis sub pena privationis sallariorum. II. Item quod ad proventus regios ponantur officiales fídeles secundum prio­réin commissionem suam. Et quod huiusmodi proventus fideliter maiestati sue per officiales ipsos recolligantur dispensandi secundum voluntatem sue maiestatis pro necessitatibus suis et regni sui. III. Vult autem maiestas sua, ut indiscrete et inutiliter non dissipentur proven­tus sui, nec distribuantur quibuscunque preter voluntatem suam, sed si qui salla­riandi ex necessitate sunt, decernatur eis sallarium, quod de iure debet, cuius quantitas significetur maiestati sue, ut quemadmodum dignum viderit, approbet per litteras suas sub sigillo secum presente emanandas. Nam per alia sigilla sua in absentia sua de proventibus suis aut aliis maioribus rebus, que potestatem suam concernunt, nichil vult disponi nec disposita rata habere, vult enim, ut ponderabi­lia negotia referantur ad maiestatem suam. 1 IV. Et pro tanto desiderat maiestas regia, ut domini Hungari eligant ex se ali­quos utiles, bone industrie et patrios 8 , et qui non querant privatum comodum, sed publicum, et hü saltem per vices sint cum maiestate sua pro consiliariis, et ea, que de factis regni Hungarie ad dominum regem referentur, sciat et possit maiestas sua eorum consilio diffinire, et hiis disponatur sallarium de proventibus regiis. 1 I. a Ed. signanter IV. a Ed. patricos ///. 1 Auf den entgegengesetzten Beschluß der Versammlung von Buda weist der Brief Ladislaus' V. an den Palatin László Garai aus Prag, am 1. Mai 1454 hin (der Kommissionsvermerk bezeugt die Au­torenschaft von János Vitéz): Sunder aber von wegen der ausstailung vnserer kuniglichen rennt ent­plössen wir euch vnser gemuet in guetem wolgetrawn, das wir dieselben in solher mass vnd Ordnung als sy beschehen ist, nicht aufnemen noch stät hallten wellen in kain weysS. Dann allain so werr vnd in den articklen, als zu beschutzung vnnd beschirmung desselben kunigreichs not sein wirdet, vnd gegen solhen person die iren zuebescheiden sold wenden vnd keren zu aufrichtung der gericht oder zu hanndlung wider die veind, oder den die in vnserm dienst by vnns an vnserm hoff sein. J. Chmel: Ur­kunden, Briefe und Actenstücke zur Geschichte der Habsburgischen Fürsten K. Ladislaus Posth., Erz­herzog Albrecht VI. und Herzog Siegmund von Österreich. Aus den Jahren 1443-1473. Wien 1850. (Fontes Rer. Austr. Abth. II. Bd. II.) p. 11. IV. 1 Der Schluß der in der Anm. 1 des vorigen Artikels zitierten Antwort weist auf diese hin.

Next

/
Oldalképek
Tartalom