Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
lórum atriti insultibus gubernacula, eam in primordio operám accuratius agere instituimus, illamque diligentiam primitialiter pro subiectorum 0 utilitate et eque bono statu apud eos gerentes decrevimus, per quam et eorum desiderio propensius satisfíat et commoditas profutura uberius subsequatur, ut eo facto illic amplior nostre solertie benivolentia appareat, ubi multo desiderio expectati intensiore studio inviti ex debito cogimur, sicut pro p c inter subditos penitus volentes discrimina conculcare, fovere iustitiam et impunitam licentiam delinquentium obvio remedio refrenare. Sane cum nuper post obitum condam serenissimi principis domini Alberti Romanorum ac Hungarie etc. regis per universitatem dominorum prelatorum et baronum, comitum, militum, procerum et nobilium huius regni sibi, secundum quod eiusdem regni undique emulorum vicinato turbati exposceret necessitas, de novi regis confestino d presidio providere cupientium efficaci vocatione et electione ad suscipienda huius regni gubernacula primum invitati et demum multa instantia etiam perducti* fuissemus, tamfen, quia tempore interjmedio corona illa, [cum] qua reges Hungarie perprius coronari soliti fuere, per dominam Elizabeth reginam, prefati condam Alberti* regis relictam de castro Wissegradiensi propter multum 8 incautam conservationem eiusdem clandestine sublata fuerit, tarnen nunc ipsi prelati, barones, comites, milites, proceres et nobiles eiusdem regni in multitudine tam maxima h , quantam precedentium regum coronationis tempore i^memoria hominum non comprehendit,ad nos congregati, profitentes denuo se rectores idoneos festina gubernatione carere non posse iteratoque electionem nostram pretactam uno animo approbantes et confirmantes consequ[enterque] k alia corona beatissimi regis Stephani, apostoli et patroni huius regni in theca reliquiarum capitis eiusdem alta veneratione conservata, eque egregii operis et pretiosa solempniter coronari fecerunt ipsoque sacro dyademate insigniri, omne robur et omnem eff icaciam ipsius prioris corone hac vice et etiam in perpetuum, si ea recuperari non poterit, in hanc modernam transfundendo, committendoque nobis in decreto omnem regie potestatis plenitudinem et artem principatus dirigendam 1 . Quibus in dei nomine feliciter peractis subsequenter ipsa universitas regni nostri prehabitis inter se communiter m[ul]tis [tractatibus supplicantes] sibi de [gener]ali dispositione, per quam et nociva reformentur et utilia conserventur, indebiteque commissa emendentur" 1 , per nos provideri, exhibuerunt et obtulerunt nostre celsitudini quendam libellum in sui contenti tenoré per eos, ut dicebant, diligenter masticatum, certos articulos constitutionum et dispositionum ex litteris condam Andree filii tertii Bele regis et b Litt, subiecto c Hiatus circiter 9 litterarum, illegibiles circiter 6 litterae d Litt, conuestino e Litt, producti ' Litt. Adaiberti . 8 Litt, multam h Litt, magxima 1 Superfluum K Hiatus circiter 8 litterarum, illegibiles circiter 20 litterae 1 Litt, dirigendum m Litt, commendentur Pr. 1 Bereits nach der Wahl Wladislaws I. hat Königin Elisabeth die heilige Krone heimlich aus der Burg von Visegrád weggebracht und damit ihren nßchgeborenen Sohn, Ladislaus V. in Székesfehérvár krönen lassen.