Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

Commissio propria domini regis ex deliberatione prelatorum et baronum. Nos Albertus dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bo­hemie, Dalmatie, Croatie etc. rex et dux Austrie etc. et Elizabeth eadem gratia pretactorum regnorum Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. regina et ducissa Austrie notum facimus tenore presentium quibus expedit universis, quod cum hiis diebus proxime transactis aucUtis adventu sevissimorum Turcorum partes inferiores re­gni nostri devastantium atque obsidione castri Zenderew, occupationeque totius regni Rascie per eosdem factis, ad resistendum ipsis Turcis eosdemque ab obsi­dione antelati castri propellendum generalem in ipso regno nostro Hungarie exercitum movissemus et cum eodem usque ad has inferiores regni nostri partes venissemus, tandem pausantibus nobis per aliquot dies in hoc descensu nostro propter certas et rationabiles causas, quia tempore intermedio, antequam scilicet ipse noster exercitus cum antelatis Turcis mutuo convenire comodo potuisset, maior pars eiusdem exercitus, qui scilicet ex parte communitatis venerat, sese ad propria contulit, Castrum etiam pretactum paucissimis post hoc diebus elapsis ad manus antefatorum Turcorum traditum extitit; proptereaque cum illa parte exercitus antedicti, que nobiscum remanserat, aliquid contra tam magnam po­tentiam ipsorum Turcorum pro eorundem repulsione aut ab obsidione pretacta amotione attemptare posse nobis visum non fuit; formidantes post ista nunc no­vissime omnium visu et scitu emersa pericula et incomoda etiam maiora, nisi de­bite occurratur, succedere, proposuimus tantis imminentibus periculis alio modo fortiori obviare, ita quod in proximo a vere sequenti maximum exercitum multi­tudine stipendiatorum armigerorum fulciendum contra antelatos Turcos decre­vimus firmata intentione instaurare. Pro cuius quidem exercitus expeditione, ex quo non parva, ymmo copiosa pecunia multique sumptus, quam seu quos pro­ventus nostri regales et reginales etiam in minima parte conprehendere non pos­sunt, necessaria atque opportuni existunt, obhoc ad perficiendum talismodi non minus saluberrimum, quam utile et toti christianitati fructuosum opus, de consi­lio, consensu et voluntate prelatorum, baronum, militum et potiorum regni nostri nobilium infranominandorum per totum ipsum regnum unam generalem taxam, ad quam quilibet hominum et jobagionum et etiam nobilium conditionariorum atque nobilium nullum jobagionem habentium proprias domos possidentium, to­tius regni nostri pretacti nemine penitus dempto singulos centum denarios maioris nove monete nostre regalis, cuius centum quinquaginta denarii unum florenum auri valent, solvere debebit, decrevimus et statuimus imponendam ac modo et ordine in aliis litteris nostris scilicet regalibus contentis irremissibiliter exigen­dam, promittentes verbo regio nos rex Albertus prenotatus ipsis prelatis, baro­nibus, militibus et nobilibus eiusdem regni hic subscribendis, quod nos personali­ter in huiusmodi instaurando exercitu constituemur et cum eodem contra emulos antefatos procedemus atque maiorem potentiam, que fieri poterit, ab omnibus fratribus, consanguineis, proximis et amicis aliisque nostris benivolis, ymmo etiam de exteris regnis et dominus nostris nobiscum contra eosdem emulos du­cendam venire procurabimus et acquiremus, quodque uterque nostrum huius­modi taxam etiam ab omnibus incolis et civibus civitatum, opidorum et villarum a Litt, proxima b Litt. om.

Next

/
Oldalképek
Tartalom