Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
non habita nostra vel capitaneorum ipsius exercitus licentia, de eodem c exercitu temerarie recesserint, tales expediti minimé reputentur, sed eorum possessiones pro huiusmodi non venientia vel tarditate aut temerario discessu d occupentur; et de huiusmodi possessionibus occupatis per nostram maiestatem de consilio prelatorum et baronum nostrorum, quid agendum sit, deliberetur. 2 VI. 1 Item quod exercituantes tempore estivo in villis et segetibus a descensus facere non debeant, sed in campis vacuis, in quibus segetes pedibus equorum non conculcent, neque destruant, nullaque dampna et nocumenta inferre presumant, nichil omnino preter herbas non falcatas, ligna et aquam absque debito pretio capientes seu auferentes. Pretia vero victualium cuiuslibet generis, tarn pro hominibus, quam equis necessariorum in quolibet comitatu ante adventum exercituantium per communitatem nobilium eiusdem comitatus secundum fertiliorem vel infertilem eventum temporis et anni limitentur b , moderentur et taliter ordinentur b , ut intuitu ipsorum exercituantium pretia victualium in nullo excrescant ultra cursum priorem et communem in foris communibus usitatum, prout cupiditate hominum fieri consuevit. VII. 1 Si qui vero contra premissam ordinationem in villis et aliis locis modo pretacto prohibitis descensus facere aut victualia cuiuscunque maneriei absque pretio ordinato auferendo dampna irrogare presumpserint, extunc homines dampnificati, sive nobiles sint, sive ignobiles, ad presentiam comitis parochialis et iudicum nobilium comitatus illius, in quo huiusmodi descensus et dampna facta et illata extiterint, accedendo super quantitate damnorum, que sibi illata fore conquesti fuerint, si nobiles, per se, si vero ignobiles fuerint, cum suo villico et duobus vicinis suis domui sue ex utraque parte proxime coniunctis iuramentum prestent a , ipsique comes et iudices nobilium super huiusmodi dampno et iuramento ipsi conquerenti litteras eorum testimoniales tradant, vigore quarum, quamprimum ad curiam regiam in presentiam iudicum et iustitiariorum ipsam curiam iudicantium accesserit, mox absque ulteriori probatione et litium protractione eisdem conquerentibus et dampnificatis iuxta contenta litterarum predictorum comitis et iudicum nobilium illius videlicet comitatus, in quo huiusmodi dampna per quoscumque exercituantes illata fuere, quibus quidem litteris absque ulterioris probationis requisitione ex vigore presentis constitutionis plena fides adhibeatur, ex parte cuiuslibet dampna inferentis omnimoda satisfactio dampnorum necnon c Al eorum d S add. eorum VI. a A2 segettibus b S limitetur, moderetur et taliter ordinetur VII. a 5 prestet 2 Die Beschlagnahmung der Güter war eine traditionelle Sanktion für Versäumung des Kriegsdienstes. In seiner vom 21. April 1411 datierten Urkunde erwähnt Sigismund, daß Herzog Tivadar (Koriatovics), Gespan des Komitats Bereg und seine Offizialen die Güter der Säumigen beschlagnahmt hatten ... iuxta nostrum [?] generale edictum in eo, ut universi nobiles et possessionati harum partium nostrarum homines, sub pena occupationis iurium possessionariorum ipsorum, dictum nostrum exercitum [gegen die Polen] personaliter ingredi deberent, stabilitum. Dl. 83574, B. Iványi: A gróf Teleki család gyömrői levéltára (Das Archiv der Familie Graf Teleki in Gyömrő). Szeged 1937, p. 97, nr. 93. VI. 1 Nach dem CJH G.A. VIII. Auffallend ist, daß der Gesetzgeber in diesem und in den folgenden G.A. über das Ratsdekret vom 17. März 1427 schweigt, obwohl dieses neben dem Verbot der Beschädigung auch eine Preisregelung gab. S. auch Art. III des Gesetzvorschlags von [1432/33]. VII. 1 Nach dem CJH G.A. IX.