Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
extiterint 6 , accedant et requirant. Qui quidem comites et iudices nobilium cum testimonio capituli vel conventus illi comitatui deservire soliti a vicinis et commetaneis ac nobilibus comprovincialibus sub certis penis in huiusmodi litteris' nostris f regalibus declarandis in sédem eorum iudicianam per modum proclamate congregationis partibus quoque ütem habentibus convocatis ad fidem eorum deo debitam fidelitatemque nobis et sacre corone observandam tactis sanctorum reliquiis prestitam super huiusmodi novis occupationibus possessionarüs et aliis acribus potentiariis plenam et indilatam requirant veritatem, qua requisita et inventa possessiones occupatas auctoritate eis in hac parte attributa mediante restatuant eisdem, a quibus fuerant indebite occupate, ipábsque in dominio earundem protegant et conservent, alia vero bona et vadia potentialiter ablata absque defectu reddant et restitui faciant. 1 IV. Super facto autem potentie in taübus commisse partes utrasque discussionem et sententiam finalem recepturas ad certum terminum mediantibus eorum et dicti capituli vel conventus litteris seriem totius facti exprimentibus ac propria et possessionum factum 8 huiusmodi attestantium nomina 1 continentibus in personalem presentiam nostram regiam aut palatinalem seu iudicis curie nostre transmittant, ubi absque ulterioris termini et litigionarii processus observatione et continuatione, etiam partis non venientis absentia non obstante, nos vel iudex alius, ad quem causa transmissa fuerit, iuramentum capitis decernendo tandem finalem sententiam proferemus et proferre tenebitur. Partes tarnen Ütigantes, quandocunque voluerint, absque requisitione iudicis et onere solutionis birsagiorum liberam concordandi habeant facultatem, quemadmodum antiqua b et laudabilis regni nostri consuetudo huiusmodi concordiam in quibuscunque factis potentialibus et aüis libere fiendam dictat et consentit. 2 V. Ne autem barones, iudices et alii honores regios et officiolatus a regia maiestate tenentes seu comites parochiales honori et iudicatui ipsorum subiectos, quibus ipsi etiam ab aliis iustitiam tenentur ministrare, per se ipsos quavis cupiditate vel propria voluntate allecti aliqua occasione indebite gravent, opprimant seu dampnificent, aut per eorum vicesgerentes talia fieri permittant, statuimus, ut a taübus lesi, dampnificati et iniuriati impetratis litteris nostris ipsorum querelam continentibus preceptoriisque, modo pretacto coram iudicibus nobilium ac testimonio capituli 8 vel conventus eiusdem comitatus per modum similis proclamate congregationis veritatem inquiri facere et sua dampna ac b gravamina comprobare valeant, et per ipsos iudices nobilium unacum nobilibus comprovinciae C extiterunt f " f A2 nostris litteris IV. a C, T facta b AJ antiqui V. a Tcapitulo b C et c A2 ydoneum ///. 1 Nach der Numerierung des CJH ist das G.A. IV. Für die Inquisition „in ausgerufener Versammlung" s. Hajnik: Bír. szerv. pp. 303-306, für die Antezedenzien des Dekrets Mályusz: Hunyadi p. 62, n. 69. Die Komitatsbehörden haben das Gesetz oft angewendet und die Kanzlei hat es in den ihnen zugesandten Mandaten auch angeführt, z. B. 1435: J. Mihályi: Máramamsi diplomák a XIV. és XV. századból (Urkunden aus Máramaros aus dem 14. und 15. Jh.). Máramarossziget 1900, p. 301; 1437: Dl. 67797, usw. IV. 1 Die Worte possessionum ... nomina verweisen auf den späteren Familiennamen. 2 Nach dem CJH ist das der erste Teil von G.A. V.