Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

dictis maioribus denariis solverentur et exigerentur, de alia autem minori moneta nostra quarting vocata quadringenti denarii pro uno floreno auri et quatuor de­narii eiusdem minoris monete nostre pro uno denario dicte maioris monete nostre cursum haberent et reciperentur, disposuerimus et decreverimus, tarnen quia iam, ut hoc notorium est, in [contrar] ium huiusmodi nostre dispositionis et decreti singuli floreni auri pro singulis decem centenari is ipsius monete quarting per quoslibet in hoc regno nostro Hungarie communiter cambirentur, propter quod in omnibus [neg]otiationibus, venditionibus et emptionibus quarumcunque rerum, exactionibusque decimarum, collectarum et tributorum inter regnicolas nostros ecclesiasticos et seculares, redemptionibus etiam litterarum inter eosdem regfnic]­olas nostros ac magistros cancellariarum et curie nostrarum notarios multipharie disparitates et differentie contentionesque et discordie nonnunquam exorte fuis­sent et haberentur, ipsique regno [nostro] et eius incolis diverse et plurime inco­moditates et varii defectus necnon caristie, penurie atque dampna dinoscuntur evenisse. Ideo nos huiusmodi defectibus et incomoditatibus dicti regni nostri et regnicolarum nostrorum obviare eorundemque comodo et utilitati providere cu­pientes unacum eisdem prelatis et baronibus nostris, utputa reverendis in Christo patribus dominis Georgio archiepiscopo Strigoniensi, Johanne Zagrabiensis no­stre maiestatis sumpmo cancellario, Dyonisio Varadiensis, Petro Agriensis, Sy­mone Vesprimiensis et demente Jauriensis ecclesiarum episcopis, 2 item magni­ficis Nicolao de Gara prefati regni nostri Hungarie palatino, Mathius de Palocz iudice curie, Petro Herrici de Berzewicze magistro tauarnicorum nostre maiesta­tis, Ladislao bano nostro Machouiensi et Nicolao filiis prefati Nicolai palatini, Paulo Bisseno de Ezdege regni nostri Sclauonie, Petro Cheh de Lewa similiter Machouiensi alias banis, Stephano de Bathor dapi[f]erorum, Herrico de Thamasy ianitorum nostrorum pridem magistris, Sigismundo de Losonch et Ladislao de Kanisa 3 necnon plerisque aliis viris ecclesiasticis ac diversorum comitatuum dicti regni nostri potioribus nobilibus, item civitatum nostrarum Budensis, Pestiensis, Albensis, Strigoniensis, Cassoviensis, Posoniensis, Tirnaviensis, Soproniensis, Zegediensis ceterarumque iudicibus et iuratis civibus per nos ad hoc in ipsam ci­vitatem nostram Budensem vocatis et accersitis mature tractantes et sane delibe­rantes, visaque necnon capta et examinata qualitate ac essentia et comperta va­lore ipsius minoris monete nostre quarting appellate volumus et statuendo de­cernimus, sicuti etiam perprius disposueramus, ut soli huiusmodi maioris nostre monete denarii novi semper in antea generaliter nominentur, vocitentur et repu­2 Die aufgezählten geistlichen Würdenträger sind: György Pálóczi, Erzbischof von Esztergom (1423-1439), János von Alben, Bischof von Zágráb (1421-1433), ungarischer Kanzler (1421-1432), römischer Reichskanzler (1423—1432), Dénes Kusalyi Jakcs, Bischof von Várad (1427-1435), Péter Rozgonyi, Bischof von Eger (1425—1438), Simon Rozgonyi, Bischof von Veszprém (1428—1440), Kelemen Molnári, Bischof von Győr (1417—1438). 3 Die aufgezählten weltlichen Würdenträger sind: Miklós Garai, Palatin (1402-1433), Mátyus Pá­lóczi, Landesrichter (1425-1435), Péter Berzeviczi, Sohn des Henrik, Tavemikalmeister (1419-1433), László Garai, Banus von Macsó (1431-1438), Pál Ezdegei Bb senyö, Banus von Slawonien (1402-1406), Péter Lévai Cseh, Banus von Macsó (1427-1432), István Báthori, königli­cher Truchseß (1418-1431), Henrik Tamási, königlicher Türwart (1417-1434). (Hóman-Szekfű t. II. pp. 352 nennt László Tamási in diesem Amt in der Tabelle der Würdenträger.) Es ist zu beachten, daß die Urkunde neben den Würdenträgem auch Miklós Garai, den Sohn des Palatins, László Kanizsai, den Sohn des ehemaligen königlichen Türwartes, István Kanizsai, und Zsigmond Losonczi, die damals keine Würde innehatten, erwähnt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom