Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

I. Ut dicatores seu exactores dicti lucri camare nostre tempore importationis et solutionis pecuniarum per eos dicatarum ab unoquoque villico ipsas importante seu solvente nil plus, neque pintam vini vel valorem eius, neque quidquam aliud preterquam duos denarios pro tempore currentes pro redemptione dicarum a , prout id solitum extitit tempore illustrissimi principis condam domini Lodouici similiter regis Hungarie, patris et soceri nostri charissimi, recipére possint atque valeant. 1 II. Item decrevimus, ut iidem dicatores in huiusmodi dicatione ipsorum unam portám integram, per quam currus intrare et exire potest, si etiam in eadem curia plures habitarent domestici, quam unus, in triginta denariis novis, et unam val­vam a seu parvam portám vulgo wereche b dictam non magis, nisi in quindecim denariis seu pro media porta, ubi vero aliquem jobagionem seu incolam se a solu­tione dicti lucri camere nostre precavere fraudulose satagentem ab anteriori parte curie sue parvam portám seu hostium, a retro vero magnam portám habere con­spexerint, huiusmodi curiam similiter pro una porta dicare teneantur. 1 III. Item statuimus, ut prefati dicatores antedicti lucri camare nostre regalis tempore dicationis huiusmodi villicos et operarios, necnon tales familiäres, qui de curia dominorum suorum victibus et amictibus sustentantur, et hoc domini ipso­rum ad suam humanitatem dumtaxat, villici autem et officiales eorundem dominis absentibus fide a mediante a dicere presumpserint, quod ita sit, dicare non presu­mant b . 1 IV. Item sanximus, ut elapso termino solutionis prescripti lucri camare nostre regalis illud, quod in eo remaneret insolutum, iidem comes lucri camare nostre, vel sui officiales sed exactores propria eorum auctoritate exigere et extorquere, aut pro eo pignus recipére nequaquam presumant, nisi auxilio comitis vel vice­comitis et iudicum nobilium talis comitatus, in quo lucrum camare nostre exigitur prenotatum. V. Disponimus etiam, ut dicatores decimarum capetias seu acervos frugum secundum proprias eorum considerationes et estimationes dicare non presumant, sed domesticus ille, cuius fruges dicantur, super hoc iuramento solito, tacto do­minice crucis signo prestito fateri teneatur, quot et quantas illo anno capetias habuisset, et super hoc predicti dicatores contentari teneantur. De dica vero de­cimationum nullus denarius exigatur. 1 VI. Volumus nihilominus, quod decimator decimas non solutas vigore seu sub­sidio comitis vel vicecomitis parochialis exigere et extorquere non possit, nisi per censuram ecclesiasticam, canonica tarnen monitione precedente. In casu vero, ubi dicatores et exactores tam prescripti lucri camare nostre, quam etiam decimarum I. a E. N literarum II. a E ianuam b E, F werecze; / verecze; N wereze III. a Codices om. b E debebunt; F, N debeant /. 1 Solche Verfügung Ludwigs I. ist unbekannt. Das Mandat Sigismunds vom 1. Mai 1410 an die dicatores der Komitate Ung bzw. Szabolcs, in welchem er die Eintreibung einer Pinte Wein verbietet, ist aber erhalten geblieben. Zs.O. II. 753 7-7538. II. 1 Vgl. G.A. V d.i. 1336, XIX d.J. 1342. III d.J. 1345 und XXIX vom [Oktober 1397] III. 1 Vgl. G.A. V d.J. 1351 und XXX vom [Oktober 1397]. V. 1 Vgl. Kap. 40 des Gesetzes I König Ladislaus'.

Next

/
Oldalképek
Tartalom