Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

monetis quinti anni iam abolitis aut etiam in aliis precedentibus annis fabricatis, combustionem Wyenensium habentibus cambientur, et sex ex eisdem tam dena­riis novis, quam annorum preteriti, tertii et quarti camere monetis, quia ipsos c annorum preteriti, tertii et quarti camere denarios in suo esse cursu et cambio remanere volumus, pro grosso, et octo pense ac sedecim denarii pro marca pa­gamenti absque aliquali augmentatione ubique currant et solvantur. III. Si qui vero iam dictas monetas nostras annorum preteriti, tertii et quarti veras et etiam hop anno pro earundem ampliatione in eodem valore fabricandas in numero augmentantes reperti fuerint, tamquam transgressores a regalium no­strorum mandatorum et statuta camere infringentes in rebus et personis per ip­sum comitem camerarum nostrarum puniantur nostra auctoritate mediante. IV. Item si leviores denarii in istis presentibus, preteriti, tertii et quarti an­norum camere monetis vel peioris combustionis plures quam octo pense et tres vel quatuor denarii 3 marcam ponderantes apud quemcunque, sive in civitatibus, sive in aliis locis, seu etiam circa camerarios vel suos officiales, aut numerum marca­rum augmentantes ubicunque invenirentur, tamquam falsarii nostra auctoritate puniantur. V. Propter quod volumus et committimus, ut in cunctis civitatibus et locis pu­blicis statera cum suis ponderibus semper habeatur et servetur ad evitandum, quod mercatores vel alii forenses, aut etiam quicunque ex civibus et hospitibus iuxta abusivam eorum consuetudinem et fraudem graviores denarios ipsius mo­nete camerarum nostrarum annorum 3 presentis, preteriti, tertii et quarti non possint eligere vel diminuere per incisiones. VI. Istud tarnen pro multiplicatione earundem monetarum 3 camere nostre, maximé et specialissime cum ipso comite 3 camerarum nostrarum iuxta suam spontaneam obligationem et nostram omnimodam intentionem volumus et committimus, ut in cunctis locis camerarum, in quibus monete camerarum cudi solent, nunc in principio ad minus mille marcas idem camerarius fabricari faciat cambio exponendas, qui si facere b neglexerit b , tamquam nos seducens et regnico­las nostros decipiens remanebit. VII. Item ordinavimus, quod abhinc unusquisque campsores denariorum, ut soliti fore dicuntur, per se servare cesset omnino et desistat. Si enim aliquos ex eisdem campsoribus in detrimentum camerarum servare et habere ipse comes camerarum sciverit et in presentia hominum dominorum archyepiscopi Strigo­niensis et magistri tawarnicorum triumque aliorum predictorum et unacum eis­dem invenerit, nedűm ipsi campsores, verum etiam ipsi domini eorum in abla­tione rerum et bonorum ipsorum punientur et dehonestabuntur in personis. VIII. Item florenus seu aureus denarius camere pro nonaginta denariis integris camere nostre ampliandis semper absque augmentatione et refutatione 3 ubique acceptetur et cambiatur. IX. 1 Item una marca auri ponderis Budensis duodecim karatorum cambitur cum Sep­tem marcis ipsorum denariorum camere cum eodem pondere Budensi, levando in statera. III. a A, B om. IV. a B, Kovachich: denarios V. a A om. VI. a " a B, Kovachich om. h B, Kovachich, Schönwiesner non fecerint (bis) VIII. a Kovachich rectificatione IX. 1 Hier wird G. A. III des Dekrets vom 29. März 1338 teilweise wiederholt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom