Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

statuimus, ut ipsarum monetarum forenses non acceptatores amissionis pena omnium mercimonialium bonorum eorum, que ad dictas nostras civitates mer­candi causa transferunt, solum ad testimonia hominum eorundem domini archi­episcopi et magistri tawarnicorum nostrorum, quibus in hoc commisimus fidem adhiberi, puniri debeant et condempnari. Civitatenses vero ipsam monetam no­stram contempnentes in personis eorum graviter per eundem comitem camera­rum nostrarum tamquam mandati nostri contemptores puniantur et universa eo­rum bona mobilia et immobilia perdant, quorum duas partes ad manus ipsius camerarii a nostri, tertiam autem partém ad manus ipsorum hominum domini ar­chiepiscopi et magistri tawarnicorum deputavimus provenire. XIII. Ceterum volumus, ut ipse comes camerarum nostrarum monetarios seu cusores 8 denariorum, ubicunque in civitatibus aut in villis invenire poterit et eosdem captivare voluerit, tunc iudex, iurati et universitas civitatis vel ville, in qua reperti fuerint, ad requisitionem ipsius comitis camerarum vel eius officialium ipsos monetarios captivare et ad manus ipsius comitis camerarum teneantur as­signare. Si autem secus fecerint, eadem pena, qua monetarii contumaces sunt plectendi, puniantur. XIV. Item ipse comes camerarum nostrarum in prenominatis civitatibus no­stris, ubi monete nostre fabricantur, debet habere duo scrinia, in quorum uno ferramenta formalia sub sigjllis hominum eorundem archiepiscopi et magistri tawarnicorum conserventur, in altero vero virgule pro monetis fuse absque mo­netis novis sub sigillis tribus et clavibus tribus eorundem trium hominum debent conservari, et Semper in presentia hominum ipsorum archiepiscopi et magistri tawarnicorum apperiantur, nec possint aliquo ipsorum absente apperiri vel opera monetarum exerceri; ita quod si idem comes camerarum nostrarum ipsis duobus testibus absentibus vel aliquo ipsorum absente fractis clavibus et sigillis monetas facérét fabricari, per ipsum magistrum tawarnicorum nostrorum tamquam falsa­rius puniatur, dummodo hoc iidem a homines domini archiepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum fateantur. Specialiter dum funditur argentum, omnes personaliter interessé debeant, et singulis septimanis tam ipsos maiores denarios nostros, quam minores ipsi homines domini archiepiscopi ac magistri tawarnico­rum in combustione quatraginta Vienensium et totidem novorum denariorum debeant examinare et sic iidem a novi denarii cambio exponantur. XV. Item cusores denariorum et fabricatores in eisdem civitatibus nostris commorantes, ne ipse comes camerarum nostrarum pro falsis monetis inculpetur, sub potestate et iurisditione eiusdem remanebunt. XVI. Ceterum antiqua libertate camerarum nostrarum requirente statuimus, ut omnes servientes et offíciales et monetarios ipse comes camerarum et non alter debeat iudicare, et si ipse ex parte ipsorum iustitiam dare neglexerit, tawarnico­rum nostrorum magister iustitiam facere teneatur quibuscunque querelantibus de eisdem. XVII. 1 Item si quis contra ipsum comitem camerarum nostrarum ratione iniuriarum seu danipnorum aut nocumentorum, personis camerarum nostrarum in officio camera­XII. a Litt, camarari XIII. a Litt, cussores XIV. a Litt, idem XVII. 1 Hier werden G.A. IX vom 25. März 1336 bzw. G.A. X vom 26. März 1335 teilweise wiederholt. 7* 99

Next

/
Oldalképek
Tartalom