Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)

• • • in duas partes et medietatem, que est ex parte térre Saxonum versus meridiem, dederunt Saxoni­bus, aliam vero partém, que est ex parte térre ecclesie sancti Martini versus aquilonem, predicto monte lapidoso totaliter cum aliis terris ecclesie pacifice et quiete remanentibus ecclesie reliquerunt et novas metas erexerunt in eisdem. Similiter et in alio loco super quandam viam ultra fluvium Al­más, quam privilégium ecclesie viam ad nigram 1 silvam euntem cognominat, ubi etiam contentio erat inter ipsos, licet privilégium ecclesie maiorem silvam et terram circuiret, tamen pro bono pacis etiam diviserunt et silvam, que est ex parte térre Saxonum versus orientem, Saxonibus assignarunt, terram vero, que est ex parte térre ecclesie versus aquilonem, ecclesie reliquerunt cum tota nigra silva, que est infra metas ipsius ecclesie inferius prenotatas(!) et novas metas erexerunt in eisdem. Mete autem térre prefate ecclesie hoc ordine distinguntur: prima meta incipit ab aquilone in medio montis, qui dicitur Jason et descendit directe versus meridiem et cadit in vallem, in qua fons oritur qui facit rivulum, per quem descendit ad magnam viam, in qua itur a Leucha, qui rivulus dividit terram ecclesie a terra ville Zaíuzan, dicta vero magna via tendens directe ad orientem dividit ter­ram Saxonum de suburbio et terram ecclesie, que cadit in aliam viam, per quam ibatur ad villám Omnium sanctorum et in bivio est meta terrea, item in eadem via, qua ibatur ad villám Omnium sanctorum, in colle est meta terrea, item in eadem via descendit in vallem et cadit in aliam viam, per quam de Almás itur in villám Heydenrici et ibi iuxta quoddam pratum est meta terrea et in eadem via procedendo versus meridiem est meta terrea, item in eadem via versus meridiem prope magnam viam est meta terrea, item recedens de magna via, in quadam sémita veniens usque pedem montis lapidosi est meta terrea, item ad pedem montis lapidosi iuxta magnum lapidem est meta terrea, item procedens parum contra meridiem iterum cadit ad magnam viam, per quam itur ad Leucha et ibi est meta terrea et sic in ipsa magna via veniens iuxta monasterium beati Martini vá­dit versus villám Saxonum de suburbio et iuxta eandem magnam viam contra curiam Johannis custodis est meta terrea et inde descendit in eadem via iuxta villám Saxonum de suburbio et ibi est meta terrea et ibi revertitur per aliam viam versus occidentem parum procedens et ibi sunt due mete inter terram arabilem, deinde revertitur versus aquilonem et transit rivulum Almás, ubi est vadus et ibi sunt due mete super salices, una Saxonum et alia ecclesie, inde procedens directe in terris cultis et cadit in viam, que ducit ad magnam silvam et ibi est meta terrea, item in eadem via ascendit versus aquilonem sub collibus per multas metas terreas transiens per magnum spatium venit ad quendam circulum et iuxta eandem magnam viam, ibi est meta terrea et ibi exiens de via inter ter­ras arabiles vádit ad quendam puteum et ibi est meta terrea et iterum vádit ad alium puteum et similiter ibi est meta terrea et sic per certas metas positas in abietibus ascendit ad montem et sic in medio cuiusdam monticuli, qui vulgo Berch dicitur, vádit ad magnam silvam in certis metis et abietibus et ut de cetero omnis lis et contentio inter ipsos sopiretur, partes dictam compositionem servare prestito promiserunt sacramento et insuper obligaverunt se partes coram nobis et coram compositoribus antedictis ut si qua partium de predicta compositione et ordinatione vellet resilire, parti adverse ipsam compositionem servare volenti solveret quinquaginta marcas et insuper de terra sua propria daret tantam terram, pro qua lis et contentio fuerat inchoata et sic causam suam pos­set inchoare, preterea prepositus, lector, custos et capitulum pro parte sua et omnes Saxones de suburbio pro parte sua renunciaverunt omni üti et actioni, que super verbis iniuriosis et commina­tionibus ac compositionibus et obligationibus retroactis movebant vei movere intendebant. Dátum anno domini millesimo CC° septuagesimo quarto, in die sancti Wyti. Sicut et iam premissa omnia idem magister Lorandus personaliter comparendo est confessus. Nos igitur litteras privilegiales dicti magistri Lorandi maximé pro eo, quod ipse, ut premisimus, idipsum affirmabat, super huiusmodi distinctione metarum ratas habentes et acceptas et de verbo ad ver­bum presentibus insertas auctoritate presentium duximus confirmandas. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti sancte Strigoniensis ecclesie electi, perpetui comitis loci eius­dem, prepositi Budensis, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini millesimo CC° septuagesimo quarto, decimo Kalendas Augusti, regni autem nostri anno secundo, venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Cha­nadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre cancellario, Phylippo Vacyensi aule domine regine karissime consortis nostre cancellario, Lodomerio Varadiensi, Thymotheo Zag­rabiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transiluano episcopis ecclesias dei feliciter gubernantibus, 1 viam kipontozva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom