Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)

• (1274.?) ápr. 24. Och. Az oklevél szövege: Ladizlaus dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis lar­gitore. Iustis peténtium desideriis principis animum inclinari ordo iuris et vigor exigit equitatis dum­modo, quod petitur, iuri non preiudicet alieno. Proinde ad universorum harum serié notitiam volu­mus pervenire, quod comes Geth filius comitis Latamasii de Spacha ad nostram accedens presentiam a nobis humiliter supplicando postulavit, ut quandam vacuam terram castri Nitriensis Chalad voca­tam sibi conferre de benignitate regia dignaremur. Verum quia de ipsa terra nobis veritas non con­stabat, inquisitioni et executioni venerabilis patris Vinchenchii episcopi Nitriensis dilecti et fidelis nostri factum ipsius térre duximus committendum, qui nobis in suarum intimavit serié litterarum terram dictam esse castri memorati vacuam et habitatoribus penitus destitutam et de nostro man­dato statutam et assignatam comiti Geth supradicto presentibus commetaneis et vicinis nullo contra­dictore existente. Nos itaque attendentes et considerantes servitiorum merita et gratiosa obsequia ipsius comitis Geth et Vid filii sui, que iidem tam temporibus Bele carissimi avi nostri ac domini Stephani patris nostri predilecti illustrorum (!) regum inclitorum (!) recordationum, quam etiam nobis in diversis expeditionibus regni nostri perdurante guerra inter nos et regem Boemorum fideli­ter inpenderunt et devote et specialiter fideles famulatus et meritoria obsequia dicti Vid, que idem sub castro Dettreh nuncupato adversus exercitum regis Boemie letaliter vulneratus strennue et laudabiliter dimicando extitit (!), in animo recensentes supradictam terram Chalad cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis sub eisdem metis et terminis, quibus per predictum castrum possessa fuerat, eisdem comiti Get et Vid filio suo ac heredibus eorum heredumque suorum successoribus dedimus, donavimus et contulimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam ab eodem castro exceptam penitus et exemptam. Commetanei autem et vicini ipsius térre, prout in litteris eiusdem episcopi Nitriensis vidimus contineri, hü sunt videlicet comes Andreas et Mychael comes filius comi­tis Myke a parte orientali, item a parte meridionali Folkus filius Nicolai nobilis de Ludan, item a parte occidentali terra Thome filii Jund adiacet eidem in quadam quantitate, a parte vero semptem­trionali(!) terra filiorum Gyanovr et in parva quantitate monasterii de Zobor contiguatur, deinde relinquendo eandem iterum terra filiorum Gyunar Koachy vocata adiugitur(!) térre supradicte, item terra populorum ducatus, que iterum reflectitur ad partém orientalem, ubi mete predicte térre Chalad incipiendo distinguntur. Ut igitur hec nostre donationis et collationis series robor optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam retractari valeat aut in irritum revocari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magi­stri Benedicti divina miseratione sancte Strigoniensis ecclesie electi, prepositi Budensis, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno domini M° CC° septuagesimo quarto, regni autem nostri anno secundo, tredecimo Kalendas Maii, venerabilibus in Christo patribus Johanne Spalatensi, Ste­phano Colocensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Lodomerio Waradyensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre cancellario, Phylipo Wachyensi aule domine regine cancellario, Tymetheo(!) Zagrabiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano episcopis ecclesias dei feliciter gubernantibus, Dyonisio palatino comite de Akluch, Herrico bano totius Scla­uonie, Nicolao waeuada Transsiluano comite de Zonuk, Nicolao iudice curie nostre comite de Guechke, Iwachino magistro tauarnicorum nostrorum comite de Pylis, Renoldo magistro dapiferorum comite Zalgageriensi, Herbordo magistrorum (!) agasonum comite de Barana, Nicolao magistro pincer­narum, Paulo bano de Zeurino, Dedalo comite de Zala, Johanne comite Supruniensi, Jacobo comite Nitriensi, magistro Gregorio comite Castriferrei, Tiba comite Tolnensi, Solomone comite Albensi et aliis quampluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores. 2490. — megparancsolja György comes podestának és Sibenigh esküdtjeinek s polgárainak, hogy a trauiakat ne zaklassák, kárt nekik ne okozzanak, minthogy a polgárokat és a traui egyház népeit különleges oltalmába fogadta; elrendeli, hogy küldjék el hozzá képviselőiket. — D. in Och, in festő s. Georgei martiris. Lucius: Mem. di Trau 92., Fejér VII. 4.153., Wenzel IX. 569., SmiCiklas VI. 69. — Kukuljevic: Regesta No. 1128. 2491.

Next

/
Oldalképek
Tartalom