Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)
Az oklevél szövege: (L)adizlaus dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus presens scriptum intuentibus salutem in omnium salvatore. (A)d decorem pertinere dinosscitur regié maiestatis subditorum merita provide circumspectionis libramine ponderare, ut illos presertim prosequatur favore gratie potioris, quos native fidelitatis devotio ab aviti propagata nobilitate sanguinis redimivit et licet utilitati omnium, quos probitatis adiuvant merita, prospicere non inmerito regalis satagat celsitudo munificentie sue manus illis debitis temporibus aperiendo in quorum quiete quiescit, locupletatione ditatur et sublimatione magnifice sublimatur magis tamen pium et utile considerat ac consentaneum attendit regia maiestas, ut suorum merita subditorum luci redigat et remunerationis linteo amplexetur. (P)roinde ad universorum notitiam tenoré presentium volumus pervenire, quod quia magister Sebridus fidelis noster nobis multimodos exhibuit famulatus in diversis regni nostri expeditionibus et legationibus exponendo se periculis infinitis térre et maris non verens pro nostris agendis discurrere per diversas provincias extra terminos regni nostri adeo, quod in exequendis mandatis nostris captivantium interdum katenas pro fidelitatis ardore, que ei quasi naturaliter est inserta, subire nullatenus formidavit et multis plagis et vulneribus se subiecit ita, quod non ipse sibi, sed fortuna pepercit, cominus mortis non esset nexibus involutus. Nos vero considerantes et in circumspectionis libramine regié eius diversas virtutes et servitia reponentes sibi volumus in aliquantulis donativis providere quamquam modicis respectu suorum meritorum conferentes sibi et per eum suis fratribus Rolando videlicet et Oliuerio et per eos ipsorum heredibus heredumque successoribus quandam terram Huruati vocatam in comitatu de Tornoa sitam cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis universis ymo per magnificum quondam Vngarorum regem dominum Stephanum pie recordationis patrem nostrum karissimum donatam, collatam et traditam confirmantes sub eisdem metis, terminis et limitibus, quibus in eiusdem karissimi patris nostri privilegio dicta terra et eius utilitates continentur. In cuius rei certitudinem perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti Budensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno domini M° CC° LXX° quarto, regni autem nostri anno secundo, metropolitica sede Strigoniensi vacante et venerabilibus patribus Stephano Colochensi et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Vesprimiensi aule nostre cancellario, Philippo Vaciensi aule domine regine consortis nostre karissime cancellario, Lodomerio Varadiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transiluano episcopis ecclesias dei feliciter gubernantibus, Dionisio palatino comite de Okylich et iudice Cumanorum, Henrico bano totius Sclauonie, Nicolao woyauoda Transiluano comite de Zonuk, Joachino magistro tauarnicorum nostrorum comite de Plys, Nicolao iudice curie nostre comite de Kecke, Paulo bano de Zeurino, Renoldo magistro dapiferorum nostrorum comite Zulgageuriensi, Herbordo magistro agasonum nostrorum comite de Barana, Nicolao magistro pincernarum nostrorum, Johanne comite Supruniensi, Gregorio comite Castriferrei, Moys comite Symigiensi, Dedalo comite Zaladiensi et aliis quampluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores. 2449. — a vele levő bárókkal együtt visszaadja Tamás, Ite és András comeseknek a tőlük elődje: Kálmán király által elvett Cuhnaalia (Cuhunaalia) nevű Sáros megyei birtokot. — D. p. m. mag. Benedicti Budensis eccl. prepositi, au. n. vicecanc. dil. et f. n. a. d. M° CC° LXX? quarto, r. aut. n. a. secundo. Méltóságok: egyháziak mint a 2449. sz.; világiak: Dénes nádor Oklic-i isp. a kunok bírája, Henrik szlavón bán, Miklós erdélyi vajda szolnoki isp., Joachim tárnokm. pilisi isp., Miklós országbíró Kecke-i isp., Pál szörényi bán, Renoldus asztalnokm. szolgagyőri isp., Herbordus lovászm. baranyai isp., Miklós pohárnokm., János soproni, Gergely vasvári, Moys somogyi és Dedalus zalai isp. Eredeti: 50,3x25,8 cm. Kezdő L helye üres. Függőpecsét darabja. Jászói konvent hiteleshelyi lt. Appendix Fasc. 7. n. 1. (OL. Filmtár C 24. doboz.) Átírták — Fejér szerint — 1422-ben. Wagner: Dipl. Sáros. 288., Katona: Hist. crit. VII. 654., Fejér V. 2. 161. — Kivonat: Bel: Not. Hung. III. 116. és 549. Karácsonyi (Hamis oki. 26. 141. sz.) hamisnak minősíti az oklevelet Kálmán király szerepeltetése miatt. (Karácsonyi nem ismerte az eredeti oklevelet.) Az oklevél kiállítása,