Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

tudinem. Deapibus dant decimam, nimirum de examinibus. De vetustioribus, quae antea sunt decimatae, non datur decima. Infra decern alveus quilibet redimitur d. 4. De silvis glandiferis decima de porcorum gregibus solvitur, id est decimus quisque porcus aufertur domino. Waydae et iudices 12 tenentur singuli Nativitatis Domini 13 unum capreolum vel tres lepores. Liberti singuli tenentur singulos nisos aestivali tempore, quem si non habet, solvit pro eo d. 35. Libertinorum officium est portare litteras, quorsumcunque opus est,, quibus expensae dantur competentes. Tenentur etiam ingredi castellum 14 atque ibi cum praefecto permanere, si aliquis metus est. Item liberti tenen­tur habere apparatum equestrem in promptum et .cum praefecto, si opus est, in bellum proficisci. Eodem modo waydae et iudices. Iudices singuli tenentur dare, item et waydae, aestivali tempore nisum unum aut d. 35 et Nativitatis Domini unum capreolum ; quem si non habet, solvit pro eo d. 45. Waydae dant castellano eadem. In porcorum numeratione datur waydis, qui numerant in singulis villis, unus porcus et in apum decimis; unus alveus, aiunt. Ztronga ovium apud ipsos non fuit in usu, nec est. Qui oves habet vel capras, dat pro festo Sancti Georgii unum agnum aut unum haedum domino et duodecim nummos. Qui ex alienis locis oves pellunt in terram regiam castello subiectam, tempore vernali dant unam ovem cum agno, si in autumno, unum caseum, quem waydae ad se pertinere dicunt et unam pellem mardurinam. Item quilibet pagus tenetur dare unam vaccam ad festum Sancti Georgii, aut si officialis non vult habere vaccam, curat recenseri boves seu vaccas et sumit duos nummos de singulis in toto pago. Villae Walachicae 15 maiores singulae dant singulos boves, minores tres aut duae coniunctim dant unum bovem. Mulctae. De sanguinis missione f. 1. De verberatione, de quolibet actu 16­d. 60 Hungarici. Quod si in principali membro, ut facie, oculis, capiti infertur, de uno ictu f. 4, vel prout deliberatio fuerit iudicum de loco plagae. Siquis sententiam capitis et bonorum incurrit propter maleficium vel caedein, si capiti fit gratia, solvit f. 60. Hoc enim est homagium walachorum plebeio­rum, nobilium vero centum f., in minoribus casibus, prout concordat officia­lis, in viginti vel sedeeim vel duodecim f. vel sicut ei libet. De raptu virginis voluntario f. duos solvit utraque persona, et unus et alter. De violento vero, ambarum manuum praesectio aut - redemptio duodecim flörenorum. Idem etiam de muliere vi capta. Divortium non fere conceditur inter hos, nisi ob crimen moechationis, quod oportet legitime probari aut accusator homagium solvit. Si aliquis wayda, libertus aut iudex moritur, equus eius cum omni armatúra cedit domino, vel si equum non habet, f. 4. Praeterea in census exactione hoc obervatum aiunt, quod qui bona in valore f. sex habeat, solvat pro festo Sancti Martini domino f. 1, qui minus habet, solvit pro quantitate. Iam tamen propter paupertatem colonorum singulis villis, uti supra patuit, certa summa imponitur, quam videntur posse solvere sine oppressione. 12 Ezek a szavak azért állanak többesszámban, mert ez a szabályozás a szomszéd községek bíráira és vajdáira is vonatkozik. 13 Ti. : in festo Nativitatis Domini. 14 A nagybányai királyi kastély. 15 A „vlach falu" elsősorban jogi kifejezés. Itt, a szó eredeti értelmének megfelelően^ román hegyipásztorokról van szó. 16 Ti. : actu potentiario. • ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom