Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
ALFÖLD
Extranei, qui habent vineas in promontorio huius possessionis Mezth r tenentur dare de omnibus vasis et vasculis per d. 16. Item tenentur iure montano singuli per pullum unum et ordei vel avenae cubulum 1. Item exactori vini decimarum tenentur dare ligna et foenum. Lewkeshaza Stephanus Docho iudex cum ceteris fassus est, quod circa festum Sancti Georgii tenentur singuli dare d. 50, circa festum Sancti Michaelis totidem, per d. 50. Circa festa Natalitia singuli tenentur dare pullos 2 et d. 2. Circa festa Paschae tenentur singuli dare ova 10 et d. 1. Tenentur quoque dare nonam de omnibus seminaturis. Item tenentur falcare duobus diebus, cumulare et importare. Item tenentur dare porcos decimales, qui habent centum aut etiam ultra, solummodo unum tenentur dare. Item tenentur arare ad rationem suae maiestatis pro tritico sex iugera terrae, item pro ordeo iugera 5. Item ad arcem singuli tenentur importare unum plaustrum lignorum. Item de iure tenebantur educillare duo vasa vini, nunc autem coguntur continue educillare cum magna oppressione colonorum. Oppidum Bekes regium Blasius Kyspal iudex anni 1560. fassus est cum ceteris iuratis, quod de iure tenentur dare circa festum Sancti Georgii de singulis sessionibus per d. 50, item circa festum Sancti Michaelis similiter per d. 50. Item tenentur dare nonam de omni seminatura, triticum, ordeum, avenam, milium. Item quando necesse est, tenentur ad molendina laborare pro eorum reparatione . Item de iure tenebantur educillare per annum duo aut tria vasa vini, nunc autem continue educillant cum magna oppressione colonorum. Item antea non tenebantur dare telonium de porcis. Item non tenebantur officialibus victum dare. Item feria quarta cedebàt iudici birsagium usque ad f. unum. 16 Item sunt ibidem molendina decern rotarum. Facit proventus eorum per annum f. 600, plus minus. Est ibidem aqua piscatoria prohibita, cuius proventus percipitur ad arcem ita, ut aliquando proveniunt ex piscatione piscium vasa 50 vel 100. Item est ibidem stagnum Byngel vocatum. Tempore inundationis aquarum capiuntur pisces ex eo ad arcem ad f. 200 vel ultra, nunc autem omnino exsiccatum est. Item est ibidem aqua Fabian foka vocata in magna longitudine, cuius piscatio percipitur ad arcem in magna copia. 17 Ez az U. et C. 39/33. alatt található urbárium keltezetlen. Szerkesztésének kora az 1561 utáni évekre tehető : az 1559. és 1560. évet maga az urbárium is említi, a benne leírt szolgáltatások pedig az 1559-es és még inkább az 1561-es fel18 Eszerint csak a szerdán szedett, 1 forinton aluli bírságot kapta a bíró, a többi hihetőleg a földesúré, illetve a tisztjeié lett. 17 Itt az eredeti szövegben rövid kimutatás következik a várban tárolt élelmiszerekről, borokról és a majorság állatairól.