Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

ALFÖLD

decimator animadverted! uvas non bene expressas esse, iubet in eodem cado denuo post effluxionem musti uvas tales calcari et quidquid musti iterum effluit, id percipit decimator pro muleta persoluta, tam ex eiusmodi musto quinta pars domino terrestri cedit. De vinis in vasa infusis datur quinta pars vinorum domino terrestri. Quilibet emptor, qui hic vinum aut loram emit et educit, debet de quolibet vase solvere d. 6 et de vásculo d. 3 idque per totum annum, exceptis vinis, quae quis a parocho aut iudice emit, de illis nihil solvitur. Silvas pro restaurandis aedificiis habuerunt, sed sunt desectae ad arcem Tokay. Propria domini. Vineas caesarea maiestas habet ibi novem, Zabo Peter, Les tar zeoleő, Baksso, Kyralyal, Feketehegy, Chekewolgy, Tar Balas, Élő­hegy, Nagy Remethe. Aliae quinque vineae pro pecuniis coluntur, verum a tribus annis nihil est solütum. Servitia. In promontorio Zombor compulsi sunt vineam colère Nagy­kyralyszeoleo absque omni solutione. Hae vineae sunt quidem cultae ab ipsis et fossae, prout fieri potuit, sed propagatio in illis a tempore Francisci Seredy 33 non est facta. Ex his novem vineis, quando annus est fertilis, pro­veniunt 40, 50 vasa, aliquando minus. Anno praeterito 1576. provenerunt vina 34 12, anno 1575. provenerunt vina 52. Sunt hic lacus piscosi quinque, Holdos, Tholma, Takta, Kengyel et Ewthy, quorum duo priores non piscantur propter abundantiam. et densita­tem herbarum, quae non permittunt retia in iis trahi. Quando piscantur alii, dantur duae partes piscium ad Tokay, tertia cum minoribus piscibus piscato­ribus. De proventibus harum piscinarum fatetur Michael Nagy iudex pisca­torum, quod pisces in diversas partes distrahantur, alii Cassouiam, alii ad Tokay, alii ad loca, quae ipse, ignorât. Quodsi omnes venditi fuissent, pretium illorum per annum constituisset f. 100. Muñera. Ad tria testa soient dare capones duos aut fres, anseres, agnos, ova et similia, quae possunt. In foenetis huius oppidi non falcatur foenum pro domino terrestri In Tokay tenentur falcare in foeneto Ezlarzegy ad orgias 35, 40 et 50. Ali­quando coguntur falcare in Harangod et alibi, ubi provisor voluerit. Ad allodium Zada arare, seminare, importare et triturare tenentur, sed aggravantur in eo multum, quia propter tales labores allodiales coguntur culturam vinearum negligere. / Tempore decimationis soient decimatores iudicium litigantibus admini­strare, maxime in causis debitorum vel etiam aliis causis, in praesentia iudicis et iuratorum huius oppidi. Neque etiam licet ulli partium ab hoc iudicio decimatorum causam appellare, sed decimator compellit convictum ad satis­factionem per detentionem vinorum et quaecunque pars convicta in iudicio fuerit, solvit d. quadraginta ad Tokay. Eadem consuet udo servatur etiam in Kereztur. Birsagia. Birsagium sanguinis solvitur unus f. ad arcem. De querela indigna d. 3 et vibice d. 64 dantur iudici. De captivatione hominis nomine officialis facta tarn in oppido, quam campo datur f. unus ad Tokay. In oppido hoc ab antiquo domini terrestres non servabant officiales, sed officialis fuit iuclex oppidi. 33 Valószínűleg elírás Németi Ferenc (Serédi István gyámja) helyett. Serédi Ferenc ugyanis a család egy másutt élő ágának volt tagja. 34 Ti.: vini vasa (alább ugyanúgy).

Next

/
Oldalképek
Tartalom