Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
ALFÖLD
exßölere incepit. Fatentur subditi, quod in praedictis vineis nulla vitium propagatio facta sit a tempore Benedicti Seredy. 11 Proventus. Externi homines volentes ultra Tybiscum undecunque vina ducere accipiunt a decimatore sigillum et solvunt de singulis vasis vini per sex d., de vasculis per 3 d.De vinaceo quoque 3 d. Pecunia autem ista venit ad utilitatem caesaris. Hacc solutio pecuniarum sigillarium durât saltern per tempus vindemiae. Sunt in Thokay quinque piscatores nullás hereditates habentes et ex sola piscatione viventes, qui hebdomadatim soient dare pisces sartellares 12 diebus Veneris et Sabbati domino terrestri. Nunc autem coguntur dare capitaneo et vicecapitaneo et provisori arcis. Mulcta. Pro mulcta effusi sanguinis solvitur provisori per f. unum. Appellans pro appellatione a iudice oppidano ad provisorem solvil provisori d. 40. Educillatio. Vina educillantur per hominem provisoris in Thokay a testo Sancti Thomae Apostoli usque ad festum Michaelis. Census. Ioannes Dobo anni 1570., Matthaeus Zobonya iuratus anni 1571., Valentinus Zabo iuratus anni 1572., Petrus Kendy iuratus anni 1573., Georgius Bognar iuratus anni 1574., nam iudex anni 1575. cum iuratis mortui, Ambrosius Halaz iudex anni 1576. et praefatus Valentinus Zabo iudex anni 1577. iurati et examinât! fassi sunt in hunc modum, quod temporibus Gasparis et Benedicti Seredy et Francisci Nemethy 13 censum Sancti Martini solverunt singulis annis f. 20, quamvis olim praedecessores eorum saltem annuatim solveiïnt f. 12. Tempore Emerici ZykzayH solverunt censum, ab anno 1572. incipiendo usque ad praesens tempus per duos annos tempore moderni provisoris fuerunt exempt i propter exustionem oppidi per Tartaros fact am 15 ac etiam per Germanos tempore expugnatae arcis, 16 solverunt autem his octo annis per f. 20. Cum nullos agros habeant,neque seminaturam ullam faciant, neque decimam, neque nonam solvunt, neque etiam oves ullas aiunt. De porcis decimam dant, quando porcos ad silvas glandiferas pellunt, sed paueos porcos soient tenere propter militum rapacitatem. Et tempore moderni provisoris nullos porcos se ad silvas glandiferas pepulisse testantur. s Proventus vinearum. Viñeta habent optima et feracia boni et geneiosi vini, de quibus dant quintam, hoc est decimam et nonam, ad arcem. Decimam enim nullam solvunt episcopo Agriens«. Quantum anno 1570. provenerit, iudex nescit, nam deeimatores eius anni sunt mortui. Franciscus Dobo, qui est senior civis, recordatur, quod aliquando centum et decern, aliquando centum viginti vasa provenerint, aliquando viginti, aliquando quadraginta. Ex his decimis quantumeunque provenerit, sive multum, sive parum, tarnen dantur parocho oppidi singulis annis quattuor media vasa vini. Deeimatores dantur ex Camera Scepusiens*. 17 Est recens mala consuetudo inventa tempore Serediorum, quod cum in cadis de promontorio vinacea inferuntur, eiusmodi 11 Serédi Benedek, Serédi Gáspár öccse, az 1550-es évek elején volt a vár ura. 12 Valószínűleg az olaszosan készített „sardella'' (tengeri hal) nevéből. (DuOange : Glossarium mediae et infïmae Latinitatis VII. Niort, 1886, 310.) "Németi Ferenc mint Serédi István gyámja kapta mega tokaji kapitányságot. Í4 Szikszai Imre korábban, az 1570-es években, az uradalom udvarbírája volt. 15 Tatárok 1564-ben és 1570 körül dúlták a környéket. 16 A császáriak a várost 1564-ben, Schwendi Lázár császári kapitány vezetésével foglalták vissza, majd újra az 1567-es török támadás után. 17 Amióta a tizedet a kincstár az egri püspöktől bérbe vette, a Szepesi Kamara közegei szedték be.