Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

Muleta. In puniendis et castigandis facinorosis omnes accolae pertinen­tiarum Rakos uno eodemque modo utuntur. Pro effusione sanguinis dant f. unum, pro homagio mulctantur f. 40. Qui capitali sententia fuerint convicti, stant in gratia domini et pro eorum arbitrio puniuntur. Siquis in facie posses­sionis huius non fuerit contentus iuris administratione, 83 appellare licebit ad provisorem eius maiestatatis, persona vero appellans dat d. 40. Servitus. Arare, sementem faceré, metere, in acervum comportare, fal­care tenentur et ligna ad varias arcis, domus braxatoriae, vigilum, domus allodiális necessitates convehere. Querela. Conqueruntur de continuis et intolerabilibus servitiis, quae in cultura vinearum gratuita opera, item agricolatione et aliis circa allodiatu­ram pertinentibus exiguntur ab eis. Neque putant se diu partim ob tyrannidem Turcicam gravissimamque exaetionem, partim continuos arcis labores pesse hic perseverare, nisi aliqua servitiorum fiat remissio vel saltem mitigatio. Lycze Bernardus Czako iuratus fatetur medietatem huius pagi fuisse Ioannis quondam Thornali, verum tempore expugnationis Mwran occupatam per Franciscum Bebek, qui contulerat heremitis in Gombazewg possidendam, a quibus expugnata arce Zaard 84 occupata est et applicata ad arcem Zendrew. Distat milliaribus quattuor a Zenderew suntque tributarii in Fylek Turcis ac in taxam numerant f. 120, caesari Turcarum f. 28, mellis pintas 32, butyri similiter 32, pro bove mactabili et vacca una mulgibili f. 8, pro pellibus ferinis f. 6, avènae 33 cubulos Cassouienses, frumenti 20 cubulos. Sine intermissione serviunt Turcis in Zabathka et Fylek agentibus, cum tantum duobus milliari­bus distent ab eis. Nomina colonorum integrae sessionis. Bernardus Czako. Mediarum sessionum. Sigismundus Bene | Demetrius Kwdra | Gregorius Mychky | Ioannes Czako | Stephanus Myskeh | Blasius Kowach | Andreas Berenthe | Petrus Bene | Albertus Hereny | Stephanus Kotho. Inquilinorum domos habentium. Gregorius Heryny | Gregorius Hannez | Ambrosius Kys | Lucas Bene [ Paulus Ippo | Ioannes Thot. Census Ordinarius. In feriis Divi Georgii coloni integrae sessionis dant d. 12, mediae sessionis d. 6, in feriis Divo Michaeli Archangelo dicatis coloni integrae sessionis f. unum, mediae vero d. 50. In feriis Martini Episcopi in­tegrae sessionis coloni singillatim dant quindenos d., mediae vero d. 7 1 / 2 . Annis 1576., 1577., 1579., 1585. et 1588. omissus, anno 1578. rursum insertus. 85 In feriis Nativitatis Domini singuli integrae sessionis coloni gallinam unam dant, item plaustrum ligni, duo vero mediarum sessionum coloni similiter gallinam unam et plaustrum ligni. Medietatem istius pagi, quae fuit heredita­ria Francisci Bebek, contulerat idem usu fruendam parocho Pelsewchiens¿ una cum censu et aliis proventibus ad eandem medietatem huius possessionis attinentibus atque ideo haec portio in feriis Nativitatis Ioannis Baptistáé ex integris sessionibus numeravit dicto parocho Pelsewchiens¿ quindenos d., ex mediis vero d. 7 1 / 2 . Medietas vero altera huius pagi, quam post expugnatio­83 A helyi földesúri tiszt bíráskodásától lehetett a provisorhoz fellebbezni. 84 Szád vára. L. a 33. jegyzetet. 85 Ez az utólagos lapszéli bejegyzés az adófajta átmeneti elengedésére vonatkozik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom