Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
condam domino Francisco Weseleny palatino et moderna eiusdem relicta comitissa Anna Maria Szécsy esset inscripta. Item alia inquilinaria cum suis pertinentiis Matthaeo Majoros et ipsius utriusque sexus heredibus in f. 180 Hungaricalibus cum pari exemptione, ut supra, a praedicta domina -comitissa iam relicta inscripta. Praeterea habetur inquilinus Martinus Macsur dictus pro successione civitati Semnicziens¿ per praememoratam dominant comitissam assignatus. Census. Haec possessio communiter solvit annuatim in paratis f. 9, pro victualibus autem f. 48. Labor. Quoad labores ac alia universa accidcntalia, puta decimas, nonas et reliqua in prioribus specificata, sunt per omnia aequales hi quoque reliquis subditis. In hac possessione habetur telonium cum diversorio et continuo educillo tarn vini, quam et cerevisiae, a quo telonio solvuntur annuatim excepta educillatione in paratis f. 36 per teloniatorem. Qui teloniator, siquidem educillationem vini adusti pro se quotannis arendaret, solvit ab eadem annuatim talleros no. 14. Habetur etiam molendinum duarum rotarum, cuius proventus extendit se annuatim ad cubulos Cassouienses circiter no. 40. Qui molitor tenetur quotannis per duos maiales pro parte domini terrestris saginare, praeterea loco unius vituli solvit f. 1. A pistrilla autem similiter dat annuatim f. 1. Sequuntur bona, quae alias ad praemissam arcem Murany pertinerent, essent nihilominus partim oppignorata, partim vero inscripta. Oppidum Jolsva, possessio Mighesz, 33 possessio Perlacz, possessio Pohorela, possessio Helpa. Praeterea duae ratae portiones in Tergarth et Vernarth. Et licet dictum oppidum Jolsua esset in certa summa patribus Jesuitis 34 inscriptum, in territorio nihilominus eiusdem habentur certae officináé seu molae ferrariae no. 3, pro nunc etiam ad arcem spectantes, a. quibus solvuntur annuatim f. 49, item certae etiam terrae arabiles et prata ac insuper una piscina. v 33 Miglész. 34 A Wesselényi-birtokok rekatolizációja során Széchy Mária 1670-ben hozatott katolikus papot Jolsvára. (Ila B., Gömör megye. Bp. 1944. II. 460.) Valószínűleg a lakosság erőszakos térítésére irányuló kísérletekkel egy időben került sor a jezsuitáknak (bizonyára a kassai rendháznak) való inskripcióra is.