Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

Desertae hic loci nullae. In hac possessione habetur una sessio colonicalis inscriptitia prae mani­bus Ioannis Golecz in talleris no. 100. Praeterea in locum successionis possi­dentur per venerabilem capitulum Strigoniensem duo coloni, unus Iacobus Hreblia et alter Georgius Thokar. Census. Haec possessio communiter pendit annuatim in paratis f. ) 400, pro victualibus autem f. 154 d. 96. Labor. Quoad labores, nonas, decimas ac alia • accidentaria superius specif icata, sunt per omnia aequales reliquis subditis proxime praecedentibus. Ne re pariter, ut alii, obligantur. Educillum cerevisiae ex parte pagi usque ad festum Pentecostés solet fluere, in festo autem Pentecostés tenentur iidem incolae huius possessionis ad rationem domini terrestris educillare itidem cerevivisiae no. 24 acones, post festum Pentecostés et educillatis praemissis 24 aconibus demum 25 eorun­dem dicta educillatio cerevisiae fluere consuevit. Educillum autem vini dun­taxat pro parte domini terrestris fluere semper solet. Datur in hac possessione unum telonium, cuius proventus annuatim ad f. 6. circiter sese extendere potest. Praeterea habentur duo molendina ipsius pagi, alterutrum unius rotae, a quibus idem pagus solet annuatim penderé in paratis f. 20 et praeterea pro duabus martibus f. 6. Item in hac eadem possessione habetur unum allodium domini terrestris, ad quod sunt terrae arabiles in tribus campis seu calcaturis, in uno campo iugera seu frusta terrarum no. 2, in quibus possunt inseminari cubuli Cas­souienses no. 33, de praesenti seminatura siliginis totidem cubulorum in iisdem existens. In altero campo unum frustum ad cubulos Cassouienses no. 35, pro praesentiarum 26 totidem cubulorum seminaturam avenae in se continens. In tertio campo unum frustum ad cubulos Cassouienses no. 22 et % j 2 \ pro nunc inseminabile haerens. Sunt praeterea aliae terrae contiguatae vulgo Bacsuoszke 27 dictae, quae si inseminarentur, possent in easdem ingredi cubuli Cassouienses circi­ter no. 100, in quibus pro nunc sunt insémina ti avenae cubuli Cassouienses no. 90. In quarum quidem terrarum contiguitate habentur etiam prata, in quibus tempore fertili possunt falcari foeni currus circiter no. 80. Habetur etiam aliud pratum in territorio huius possessionis ad foeni currus no. 2. Praeterea penes allodium est unus hortus seminabilis, in quo etiam unum pratum habetur, cuius gramen pro mulgibilibus vaccis converti solet. In quo quidem allodio sunt reperta pecora subsequentia. Vaccae mul­gibiles no. 30, steriles cum iuvencis no. 35, tauri no. 2, vituli huius anni no. 18, anseres no. 20, pulli anserini no. 24, gallinae no. 16, pulli no. 30. In territorio huius possessionis habetur etiam mola serraria, a qua dantur annuatim anseres no. 50. 25 Valószínűleg elírás „denuo" helyett. 26 „Pro praesentiarum" vagy ,,in praesentiarum" — jelenleg. 27 Ezek az egymás mellett elterülő (contiguatae) szántók a Polomkával határos Zólyom megyei Bucuch, Vacok (Bacúch, Csehszlovákia) nevű községtől vették nevüket.

Next

/
Oldalképek
Tartalom