Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
Inquilini habentur hic loci no. 3. 1. Georgius Sztanko, qui filium nullum I 2. Georgius Rasztoczky, qui similiter nullum filium habet | 3,-Simon Suecz, qui pariter nullum filium | Praeterea habetur quartus inquilinus, Ioannes Hudak, qui in locum successionis per dominam comitissam palatinissam est datus domino Nicolao Wukovicz. Census horum. Annuatim dant communiter in paratis f. no. 32, pro victualibus autem pendunt f. no. 26. Labor. Quoad laborem et alia accidentalia, puta nonam a segetibus, agnellis et apibus ac decimam porcorum, sunt per omnia hi quoque conformes incolis possessionis Mnisan. Nere similiter, uti iidem, tenentur. In hoc territorio habentur duae molae ferrariae, una Thomae Frenyo, altera Andreae itidem Frenyo, utriusque in possessione Kőuy residentes, quibus singulis soient praestare per f. no. 20, id est ab utraque mola ferraria pro veniunt f. no. 40. Penes hanc molam ferrariam habetur unus inquilinus Salomon Steller vocatus, cuius filii 3, unus Salamon uxoratus, alter Michael uxoratus et tertius Ioannes, annorum 20. Item habetur unum molendinum pro parte domini terrestris duarum rotarum, cuius annualis proventus sese in quantum extendere potest, convertitur in salarium familiae allodii Lubonikiensis et rectoris scholae Josvensis, id est pro allodio praemisso cedunt cubuli no. 25, pro rectore autem cubuli 12 x /2Penes quod molendinum datur etiam quoddam pistrillum, a quo annuatim solvitur per molitorem f. 1, qui molitor tenetur annuatim saginare pro parte domini terrestris duos maiales seu porcos. In hac possessione habetur educillum continuum domini terrestris, cuius proventus potest se 14 extendi annuatim ad f. circiter no. 300. Item allodium etiam pro eodem domino terrestri ibidem datur cum universis suis requisitis, ad quod habentur terrae arabiles, uno tractu quattuor frusta. 15 In primo frusto possunt inseminari cubuli Cassouienses no. 39^2, in altero autem possunt inseminari cubuli Cassouienses no. 42, in tertio porro possunt inseminari cubuli C&ssouienses no. Sl 1 /^ at in quarto tandem possunt inseminari cubuli Cassouienses no. 42 1 / 2- Extat pro nunc seminatura siliginis in iisdem cubulorum C&ssouiensium no. 59 1 / 2 , avenae cubulorum C&ssouiensium no. 40. Prata autem habentur no. 4, in quibus possunt dari tempore fertili foeni currus no. 18. Dantur praeterea aliae etiam terrae pro seminatura seminis canabum ad cubulos no. 4. Insuper horti etiam duo 16 habentur, unus seminabilis penes allodium, alter autem pro caulibus et tertius insuper graminosus. Allodialia pecora pro nunc sunt reperta, vaccae mulgibiles no. 33, steriles no. 51, vituli huius anni no. 24, porci maiores no. 73, minores praeteriti anni no. 14, porcelli no. 35, anseres no. 22, pulli anserini no. 13,gallinae 36, pulli no. 57, asini no. 3. Piscina etiam habetur, sed non magni momenti, desolata. 14 A „se" itt felesleges és nyelvtanilag helytelen. 15 Az uradalmi szántóföldek nyomásonként négy darabban feküdtek. 16 Helyesen : tres.