Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
Sub arce in possessione Murany allya habetur unum allodium sat bene accommodatum cum universis suis requisitis et appertinentiis, ad quod dantur terrae allodiales in tribus campis. In primo campo Zahibi vocato sunt duo frusta terrarum, in quibus possunt seminari cubuli Cassouienses circiter no. 37. In eodem campo habetur unum aliud frustum terrae ad cubulos no. 8, in quo solet inseminari semen canabum, penes quod datur etiam alia terra ad cubulos Cassouienses no. 4. Item ibidem habetur hortus quoque pro implantandis caulibus. In altero autem campo seu calcatura Szűcsi dol vocato sunt terrae in quattuor locis, ad unam 1 terram possunt inseminari cubuli Cassouienses no. 30, ad secundam no. 7, àd tertiam no. 12 et ad quartam no. 14. In tertio porro campo itidem ad quattuor partes eaedem allodiales terrae dividuntur, in una parte possunt inseminari cubuli Cassouienses no. 25, in altera no. 4, in tertia no. 8, in quarta tandem no. 30. Praeterea in horto ferarum vulgo Vad kert vocato habetur terra arabilis ad cubulos no. 40, ubi et alter hortus lupulinus, tertius autem seminabilis datur. Prata autem in communi habentur ad currus foeni circiter no. 100. Penes quod quidem allodium habetur etiam braxatorium sat commodum cum universis suis requisitis. In allodio autem sunt reperta pecora subsequentia. Vaccae mulgibiles no. 22, vituli praeteriti anni no. 14, huius anni no. 17, sunt praeterea in pascuis inter montes 2 steriles vaccae et iuvencae in Universum no. 36, oves vero mulgibiles no. 308, caprae no. 70, steriles oves praeteriti anni no. 80, agnelli autem praeteriti anni no. 70, huius anni 280, caprellae 63, agni magni no. 27, haedi no. 3. Insuper porci no. 58, porcelli no. 49. Ad haec anseres no. 21, pulii anserini 10, indiaci no. 18, eorundem pulli no. 30, galiinae no. 40, pulli earundem no. 60 et anates no. 8. Sunt etiam aliae appertinentiae ad praemissam arcem, puta silvae tarn glandiferae, quam etiam aliae pro aedificiis, scandulis et asseribus scindendis sat copiosae et amplae, in quibus si scandulae per rústicos scinduntur, solet quaelibet persona annuatim ab iisdfem domino terrestri praestare no. 500 scandulas. Ratione asserum autem vi dere erit in conscriptione subsequentium bonorum seu possessionum, siquidem ibidem darentur tales serrae pro scindendis prae missis asseribus. 3 Habentur praeterea certi montes vulgo holya dicti praecise ad arcem spectantes, a quibus varii proventus soient ob venire, siquidem ad eosdem pascuationis causa Scepusio etiam solerent equos suos nonnulli oppidanei vel vero villani transmittere subinde ad aliquot centenos, pro quibus certa pensio annuatim fluere consuevit. Hue pertinent alii etiam proventus annuales extraseriales et quidem primo quinque processuum comitatensium decima frumenti tarn vernalis, quam et autumnalis, pro qua annuatim deponuntur ex arce talleri no. 1000. 4 Sunt praeterea in bonis cacabi crematici circiter no. 35, a quorum singulis annuatim soient praestare f. 1 d. 50, insuper cacabi braxatorii circiter no. 12, ab his quoque solvuntur annuatim f. 1 d. 80. 1 Helyesebben : primam. 2 A hegyek közt ridegen tartott állatokkal szemben a többit bent a majorban, istállóban gondozták. 3 Ez a h3lytelen szarkesztésű mondat az alább felsorolandó fűrészmalmokból befolyó jövedelemre utal. 4 Az eredetileg az egyházat illető gabonadézsmáért — amelyet dézsmakerületenként (processus) szedtek — a kincstár 1000 tallér bérösszeget fizetett.